{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 66-74","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 66-74","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/66.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Hec autem videntes alii omnes equites et pedites et quid in veritate ageretur ignorantes, putantes etiam Papienses omnes exercitum Mediolanensem invasisse et illos timore Papiensium tentorium eorum difixisse, omnes maximo timore perterriti in fugam versi sunt, nihil fere portantes nisi sola arma; et multi etiam sine armis usque ad Mediolanum fugientes abierunt. Reliquerunt itaque fere omnia plaustra tentoriis, loricis atque pane seu vino aliisque etiam rebus, quas secum portaverant, onusta. Nam cum omnes simul per guadum fluminis Olonne transire festinarent ac invicem se prepedirent, magna plaustrorum multitudo in ipso flumine corruebat; bobulci vero morari ibi non audentes cum solis bobus plaustris relictis fugiebant. Pauci vero ex Mediolanensibus in campo per totam noctem steterunt et maximam predam, que a recedentibus dimissa in campo fuerat, recuperaverunt; sed tamen et ipsi ante diem fugientes plus de decem milibus marcharum argenti valentia in campo reliquerunt. Revertamur itaque ad ystoriam. Cum autem Mediolanenses per loca, ut diximus, deserta ipsum regis exercitum duxerunt, in ipso die castrametati sunt prope Landrianum; in illa vero nocte equi eorum nihil fere ad comedendum habuerunt. Alia autem die duxerunt eum prope castrum, quod Roxate dicitur, ibique tentoria fixerunt. Morantes vero ibi per duos dies, fere omnia victualia sibi eorumque equis necessaria eis defuerunt; nec ad comedendum ad sufficientiam unquam invenire potuerunt. Viso autem hoc a rege, scilicet quod Mediolanenses eum deceperant et fraudulenter per loca deserta eum duxerant, tunc rex Mediolanensibus ait iussitque eis, quod ipsi extra predictum castrum de Roxate exire facerent omnes Mediolanenses , qui causa custodiendi illud intus habitabant, quoniam ipse et sui equites, cum aliter miseram et inopem famem evadere non possent, omnia que iuxta ipsum castrum fuerant ad comedendum apta auferre volebant.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 56-65","label":"56 to 65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/56"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 75-84","label":"75 to 84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/75"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}