{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 75-84","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 75-84","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/75.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Mediolanenses autem hoc audientes et inde valde se contristantes nec regis preceptum infringere audentes, statim omnibus illis, qui in ipso castro fuerant, preceperunt, quatenus de ipso castro exirent et omnia, que intus fuerant, regi eiusque exercitui dimitterent. Hoc itaque ab ipsis qui intus fuerant audito, quamvis sol iam ad occasum ivisset et quasi sero, ut dicam, fuisset et insuper etiam quod bene tunc plueret, omnes tamen masculi et femine ac parvuli cum maximo dolore et luctu foras exeuntes, omnia, que intus fuerant, lacrimabiliter dimiserunt. Mane autem facto Teutonici in ipso castro prosilientes, omnia, que intus reperierunt, cito abstulerunt; posteaque totum castrum exarserunt et penitus illud dissipaverunt. Mediolanenses vero, quamvis tunc regi ostendere palam non auderent, tamen maximo dolore et ira commoti equo animo se ferre publice demonstrarunt. Rex itaque discedens venit ad castrum, quod Abiadgrassus dicitur, ibique ipso die resedit. Alio namque die equitatus rex est cum omni exercitu ultra pontem de Ticino. Cumque ipse omnisque eius exercitus pontem pertransisset, statim ipsum pontem destruere fecit; et ibi ultra omnes hospitati sunt. Deinde rex ad castrum, quod Brandenade dicitur , pergens ibique etiam castrametatus est. Mediolanenses vero ad ipsum regem pergentes et pecuniam, quam sibi dare in Ronchalia promiserant, offerentes sibi dare voluerunt. Rex autem dicens eos mala fide erga se versatos fore ac ea que sibi promiserant non observasse, et quia eos subdolos et maliciosos ac deceptores ac parve fidei esse cognoverat, nec cum tam perfidis et nequissimis hominibus aliquid agere se velle referens, pecuniam eorum omnimodo refutavit ac eos de curia sua statim exire precepit; dicens etiam insuper eis ipsos deinceps nullam fiduciam in se habere nec tenere nec ullum fedus seu pactum cum ipsis amplius se facturum, nisi de Laudensibus atque Cumensibus absque ullo tenore se omnes sibi submitterent .","prev":{"citation":"Historia Frederici I 66-74","label":"66 to 74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/66"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 85-95","label":"85 to 95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/85"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}