{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ibis 1-44","citation":"Ovid, Ibis 1-44","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/ibis/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/1.md","author":{"name":"Ovid","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid"},"work":{"title":"Ibis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis","urn":"urn:cts:latinLit:phi0959.phi010"},"verse":true,"words":283,"text":"Tempus ad hoc lustris bis iam mihi quinque peractis\nomne fuit Musae carmen inerme meae;\nnullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat\nlittera Nasonis sanguinolenta legi;\nnec quemquam nostri, nisi me, laesere libelli,\nartificis periit cum caput Arte sua.\nUnus, et hoc ipsum est iniuria magna, perennem\ncandoris titulum non sinit esse mei.\nQuisquis is est, nam nomen adhuc utcumque tacebo,\ncogit inassuetas sumere tela manus.\nIlle relegatum gelidos Aquilonis ad ortus\nnon sinit exilio delituisse meo,\nvulneraque inmitis requiem quaerentia vexat,\niactat et in toto nomina nostra foro,\nperpetuoque mihi sociatam foedere lecti\nnon patitur miseri funera flere viri;\ncumque ego quassa meae complectar membra carinae,\nnaufragii tabulas pugnat habere mei,\net, qui debuerat subitas extinguere flammas,\nhic praedam medio raptor ab igne petit.\nNititur ut profugae desint alimenta senectae.\nHeu quanto est nostris dignior ipse malis!\nDi melius, quorum longe mihi maximus ille est,\nqui nostras inopes noluit esse vias.\nHuic igitur meritas grates, ubicumque licebit,\npro tam mansueto pectore semper agam.\nAudiet hoc Pontus. faciet quoque forsitan idem\nterra sit ut propior testificanda mihi.\nAt tibi, calcasti qui me, violente, iacentem,\nquod licet et misero, debitus hostis ero.\nDesinet esse prius contrarius ignibus umor,\niunctaque cum luna lumina solis erunt,\nparsque eadem caeli Zephyros emittet et Euros,\net tepidus gelido flabit ab axe Notus,\net nova fraterno veniet concordia fumo,\nquem vetus accensa separat ira pyra,\net ver autumno, brumae miscebitur aestas,\natque eadem regio vesper et ortus erit,\nquam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis\ngratia, commissis, improbe, rupta tuis.\nPax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,\ncum pecore infirmo quae solet esse lupis.\nPrima quidem coepto committam proelia versu,\nnon soleant quamvis hoc pede bella geri.","prev":null,"next":{"citation":"Ibis 45-90","label":"Lines 45-90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/ibis/45"},"credit":{"text":"Ovid, Ibis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Cibis%7C001","quality":"proofread"}}