{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ibis 267-310","citation":"Ovid, Ibis 267-310","ref":"267","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/ibis/267","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/267.md","author":{"name":"Ovid","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid"},"work":{"title":"Ibis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis","urn":"urn:cts:latinLit:phi0959.phi010"},"verse":true,"words":279,"text":"pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros\nTelemus Eurymides vaticinatus erat;\nut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit\nqui dedit; ut Thamyrae Demodocique caput.\nSic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas\nsubsecuit partes unde creatus erat.\nNec tibi sit tumidis melior Neptunus in undis,\nquam cui sunt subitae frater et uxor aves,\nsollertique viro, lacerae quem fracta tenentem\nmembra ratis Semeles est miserata soror.\nVel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus,\nviscera diversis scissa ferantur equis.\nVel, quae qui redimi Romano turpe putavit\na duce Puniceo pertulit, ipse feras.\nNec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi,\ncui nihil Hercei profuit ara Iovis.\nUtque dedit saltus de summa Thessalus Ossa,\ntu quoque saxoso praecipitere iugo.\nAut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo,\nsint artus avidis anguibus esca tui.\nVel tua maturet, sicut Minoia fata,\nper caput infusae fervidus umor aquae.\nUtque parum inmitis, sed non inpune, Prometheus\naerias volucres sanguine fixus alas.\nAut, ut Erechthides magno ter ab Hercule victus,\ncaesus in inmensum proiciare fretum.\nAut, ut Amyntiaden, turpi dilectus amore\noderit et saevo vulneret ense puer.\nNec tibi fida magis misceri pocula possint,\nquam qui cornigero de Iove natus erat.\nMore vel intereas capti suspensus Achaei,\nqui miser aurifera teste pependit aqua.\nAut, ut Achilliden cognato nomine clarum,\nopprimat hostili tegula iacta manu.\nNec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,\nsparsa per Ambracias quae iacuere vias.\nNataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis:\nnon licet hoc Cereri dissimulare sacrum.\nUtque nepos dicti nostro modo carmine regis\ncantharidum sucos dante parente bibas.\nAut pia te caeso dicatur adultera, sicut\nqua cecidit Leucon vindice dicta pia est.\nInque pyram tecum carissima corpora mittas,\nquem finem vitae Sardanapallus habet.","prev":{"citation":"Ibis 223-266","label":"Lines 223-266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/ibis/223"},"next":{"citation":"Ibis 311-356","label":"Lines 311-356","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/ibis/311"},"credit":{"text":"Ovid, Ibis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Cibis%7C001","quality":"proofread"}}