{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ibis 357-410","citation":"Ovid, Ibis 357-410","ref":"357","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/ibis/357","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/357.md","author":{"name":"Ovid","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid"},"work":{"title":"Ibis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis","urn":"urn:cts:latinLit:phi0959.phi010"},"verse":true,"words":331,"text":"Filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae,\nMyrrha suo patri Nyctimeneque suo.\nNeve magis pia sit capitique parentis amica\nquam sua vel Pterelae, vel tibi, Nise, fuit,\ninfamemque locum sceleris quae nomine fecit,\npressit et inductis membra paterna rotis.\nUt iuvenes pereas quorum fastigia vultus\nmembraque Pisaeae sustinuere foris,\nut qui perfusam miserorum saepe procorum\nipse suo melius sanguine tinxit humum;\nproditor ut saevi periit auriga tyranni\nqui nova Myrtoae nomina fecit aquae,\nut qui velocem frustra petiere puellam\ndum facta est pomis tardior illa tribus,\nut qui tecta novi formam celantia monstri\nintrarunt caecae non redeunda domus,\nut quorum Aeacides misit violentus in altum\ncorpora cum senis altera sena rogum,\nut quos obscuri victos ambagibus oris\nlegimus infandae Sphinga dedisse neci,\nut qui Bistoniae templo cecidere Minervae,\npropter quos facies nunc quoque tecta deae est,\nut qui Threicii quondam praesepia regis\nfecerunt dapibus sanguinolenta suis,\nTherodamanteos ut qui sensere leones\nquique Thoanteae Taurica sacra deae,\nut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis\nDulichiae pavidos eripuere rati,\nut quos demisit vastam Polyphemus in alvum,\nut Laestrygonias qui subiere manus,\nut quos dux Poenus mersit putealibus undis,\net iacto canas pulvere fecit aquas;\nsex bis ut Icaridos famulae periere procique,\ninque caput domini qui dabat arma procis;\nut iacet Aonio luctator ab hospite fusus\nqui, mirum, victor, cum cecidisset, erat,\nut quos Antaei fortes pressere lacerti\nquosque ferae morti Lemnia turba dedit,\nut qui post longum, sacri monstrator iniqui,\nelicuit pluvias victima caesus aquas;\nfrater ut Antaei, quo sanguine debuit, aras\ntinxit et exemplis occidit ipse suis;\nut qui terribiles pro gramen habentibus herbis\nimpius humano viscere pavit equos,\nut duo diversis sub eodem vindice caesi\ntemporibus Nessus Dexamenique gener,\nut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere vitam\nurbe Coronides vidit ab ipse sua,\nut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus\nquique homo parte sui parte iuvencus erat,\nquique trabes pressas ab humo mittebat in auras\naequoris aspiciens huius et huius aquas,\nquaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu\ncorpora Thesea Cercyonea manu.","prev":{"citation":"Ibis 311-356","label":"Lines 311-356","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/ibis/311"},"next":{"citation":"Ibis 411-456","label":"Lines 411-456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/ibis/411"},"credit":{"text":"Ovid, Ibis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Cibis%7C001","quality":"proofread"}}