{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nux 45-86","citation":"Ovid, Nux 45-86","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/nux/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/nux/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/nux/45.md","author":{"name":"Ovid","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid"},"work":{"title":"Nux","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/nux","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Sic ego sola petor, solam quia causa petendi est;\nFrondibus intactis cetera turba uiret.\nNam quod habent frutices aliquando proxima nostri\nFragmina, quod laeso uimine multa iacent,\nNon istis sua facta nocent, uicinia damno est:\nExcipiunt ictu saxa repulsa meo;\nIdque fide careat, si non, quae longius absunt,\nNatiuom retinent inuiolata decus.\nErgo si sapiant et mentem uerba sequantur,\nDeuoueant umbras proxima quaeque meas.\nQuam miserum est odium damnis accedere nostris\nMeque ream nimiae proximitatis agi.\nSed, puto, magna mea est operoso cura colono:\nInueniat, dederit quid mihi praeter humum.\nSponte mea facilis contempto nascor in agro,\nParsque loci, qua sto, publica paene uia est.\nMe sata ne laedam, quoniam et sata laedere dicor,\nImus in extremo margine fundus habet.\nNon mihi falx nimias Saturnia deputat umbras,\nDuratam renouat non mihi fossor humum.\nSole licet siccaque siti peritura laborem,\nIrriguae dabitur non mihi sulcus aquae.\nAt cum maturas fisso noua cortice rimas\nNux agit, ad partes pertica saeua uenit.\nPertica dat plenis immitia uulnera ramis,\nNe possim lapidum uerbera sola queri.\nPoma cadunt mensis non interdicta secundis,\nEt condit lectas parca colona nuces.\nHas puer aut certo rectas dilaminat ictu\nAut pronas digito bisue(==BIS_VE) semelue petit.\nQuattuor in nucibus, non amplius, alea tota est,\nCum sibi suppositis additur una tribus.\nPer tabulae cliuom labi iubet alter et optat,\nTangat ut e multis quaelibet una suam.\nEst etiam par sit numerus qui dicat an impar,\nVt diuinatas auferat augur opes.\nFit quoque de creta, qualem caeleste figuram\nSidus et in Graecis littera quarta gerit.\nHaec ubi distincta est gradibus, quae constitit intus\nQuot tetigit uirgas, tot capit ipsa nuces.\nVas quoque saepe cauom spatio distante locatur,\nIn quod missa leui nux cadat una manu.","prev":{"citation":"Nux 1-44","label":"Lines 1-44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/nux/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/nux/1"},"next":{"citation":"Nux 87-130","label":"Lines 87-130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/nux/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/nux/87"},"credit":{"text":"Ovid, Nux. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Cnux_%7C001","quality":"proofread"}}