{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nux 87-130","citation":"Ovid, Nux 87-130","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/nux/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/nux/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/nux/87.md","author":{"name":"Ovid","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid"},"work":{"title":"Nux","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/nux","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Felix secreto quae nata est arbor in aruo\nEt soli domino ferre tributa potest.\nNon hominum strepitus audit, non illa rotarum,\nNon a uicina puluerulenta uia est.\nIlla suo, quaecunque tulit, dare dona colono\nEt plenos fructus adnumerare potest.\nAt mihi maturos numquam licet edere fetus,\nAnte diemque meae decutiuntur opes.\nLamina mollis adhuc, tenero est in lacte, quod intra est,\nNec mala sunt ulli nostra futura bono:\nIam tamen inuenio qui me iaculentur et ictu\nPraefestinato munus inane petant.\nSi fiat rapti, fiat mensura relicti:\nMaiorem domini parte, uiator, habes.\nSaepe aliquis, foliis ubi nuda cacumina uidit,\nEsse putat boreae triste furentis opus;\nAestibus hic, hic me spoliatam frigore credit,\nEst quoque qui crimen grandinis esse putet.\nAt mihi nec grando, duris inuisa colonis,\nNec uentus fraudi solue geluue fuit:\nFructus obest, peperisse nocet, nocet esse feracem,\nQuaeque fuit multis, ei mihi, praeda malo est.\nPraeda malo, Polydore, fuit tibi, praeda nefandae\nConiugis Aonium misit in arma uirum.\nHesperii regis pomaria tuta fuissent,\nVna sed immensas arbor habebat opes.\nAt rubus et sentes tantummodo laedere natae\nSpinaque uindicta cetera tuta sua est.\nMe, quia nec noceo nec obuncis uindicor hamis,\nMissa petunt auida saxa proterua manu.\nQuid si non aptas solem mutantibus umbras,\nFinditur Icario cum cane terra, darem?\nQuid nisi suffugium nimbos uitantibus essem,\nNon expectata cum uenit imber aqua?\nOmnia cum faciam, cum praestem sedula cunctis\nOfficium, saxis officiosa petor.\nHaec mihi perpessae domini patienda querela est:\nCausa habeor, quare sit lapidosus ager.\nDumque repurgat humum collectaque saxa remittit,\nSemper habent in me tela parata uiae.\nErgo inuisa aliis uni mihi frigora prosunt:\nIllo me tutam tempore praestat hiemps.\nNuda quidem tunc sum, nudam tamen expedit esse,\nNon spolium de me quod petat hostis habet.","prev":{"citation":"Nux 45-86","label":"Lines 45-86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/nux/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/nux/45"},"next":{"citation":"Nux 131-174","label":"Lines 131-174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/nux/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/nux/131"},"credit":{"text":"Ovid, Nux. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Cnux_%7C001","quality":"proofread"}}