{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Remedia amoris 1-42","citation":"Ovid, Remedia amoris 1-42","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/1.md","author":{"name":"Ovid","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid"},"work":{"title":"Remedia amoris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris","urn":"urn:cts:latinLit:phi0959.phi005"},"verse":true,"words":279,"text":"Legerat huius Amor titulum nomenque libelli:\n\"Bella mihi, uideo, bella parantur\" ait.\n\"Parce tuum uatem sceleris damnare, Cupido,\nTradita qui toties te duce signa tuli.\nNon ego Tydides, a quo tua saucia mater\nIn liquidum rediit aethera Martis equis.\nSaepe tepent alii iuuenes; ego semper amaui,\nEt si, quid faciam nunc quoque, quaeris, amo.\nQuin etiam docui qua possis arte parari,\nEt, quod nunc ratio est, impetus ante fuit.\nNec te, blande puer, nec nostras prodimus artes,\nNec noua praeteritum Musa retexit opus.\nSi quis amat quod amare iuuat, feliciter ardens\nGaudeat et uento nauiget ille suo;\nAt si quis male fert indignae regna puellae,\nNe pereat, nostrae sentiat artis opem.\nCur aliquis laqueo collum nodatus amator\nA trabe sublimi triste pependit onus?\nCur aliquis rigido fodit sua pectora ferro?\nInuidiam caedis pacis amator habes.\nQui, nisi desierit, misero periturus amore est,\nDesinat, et nulli funeris auctor eris.\nEt puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet:\nLude; decent annos mollia regna tuos.\nNam poteras uti nudis ad bella sagittis,\nSed tua mortifero sanguine tela carent.\nVitricus et gladiis et acuta dimicet hasta\nEt uictor multa caede cruentus eat;\nTu cole maternas, tuto quibus utimur, artes\nEt quarum uitio nulla fit orba parens:\nEffice, nocturna frangatur ianua rixa\nEt tegat ornatas multa corona fores;\nFac coeant furtim iuuenes timidaeque puellae\nVerbaque dent cauto qualibet arte uiro,\nEt modo blanditias rigido, modo iurgia, posti\nDicat et exclusus flebile cantet amans.\nHis lacrimis contentus eris sine crimine mortis:\nNon tua fax auidos digna subire rogos.\"\nHaec ego; mouit Amor gemmatas aureus alas\nEt mihi \"propositum perfice\" dixit \"opus.\"\nAd mea, decepti iuuenes, praecepta uenite,\nQuos suus ex omni parte fefellit amor.","prev":null,"next":{"citation":"Remedia amoris 43-86","label":"Lines 43-86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/43"},"credit":{"text":"Ovid, Remedia amoris. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Creme%7C001","quality":"proofread"}}