{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Remedia amoris 347-388","citation":"Ovid, Remedia amoris 347-388","ref":"347","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/347","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/347.md","author":{"name":"Ovid","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid"},"work":{"title":"Remedia amoris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris","urn":"urn:cts:latinLit:phi0959.phi005"},"verse":true,"words":279,"text":"Improuisus ades: deprendes tutus inermem;\nInfelix uitiis excidet illa suis.\nNon tamen huic nimium praecepto credere tutumst:\nFallit enim multos forma sine arte decens.\nTum quoque, compositis sua cum linit ora uenenis,\nAd dominae uultus, nec pudor obstet, eas:\nPyxidas inuenies et rerum mille colores\nEt fluere in tepidos oesypa lapsa sinus.\nIlla tuas redolent, Phineu, medicamina mensas;\nNon semel hinc stomacho nausea facta meo est.\nNunc tibi, quae medio Veneris praestemus in usu,\nEloquar: ex omni est parte fugandus Amor.\nMulta quidem ex illis pudor est mihi dicere, sed tu\nIngenio uerbis concipe plura meis.\nNuper enim nostros quidam carpsere libellos,\nQuorum censura Musa proterua mea est.\nDummodo sic placeam, dum toto canter in orbe,\nQui uolet, impugnent unus et alter opus.\nIngenium magni liuor detractat Homeri;\nQuisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes.\nEt tua sacrilegae laniarunt carmina linguae,\nPertulit huc uictos quo duce Troia deos.\nSumma petit liuor: perflant altissima uenti,\nSumma petunt dextra fulmina missa Iouis.\nAt tu, quicumque es, quem nostra licentia laedit,\nSi sapis, ad numeros exige quidque suos.\nFortia Maeonio gaudent pede bella referri:\nDeliciis illic quis locus esse potest?\nGrande sonant tragici: tragicos decet ira cothurnos;\nVsibus e mediis soccus habendus erit.\nLiber in aduersos hostes stringatur iambus,\nSeu celer, extremum seu trahat ille pedem.\nBlanda pharetratos Elegia cantet Amores\nEt leuis arbitrio ludat amica suo.\nCallimachi numeris non est dicendus Achilles;\nCydippe non est oris, Homere, tui.\nQuis ferat Andromaches peragentem Thaida partes?\nPeccet, in Andromache Thaida quisquis agat.\nThais in arte mea est: lasciuia libera nostra est;\nNil mihi cum uitta; Thais in arte mea est.\nSi mea materiae respondet Musa iocosae,\nVicimus, et falsi criminis acta rea est.","prev":{"citation":"Remedia amoris 305-346","label":"Lines 305-346","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/305"},"next":{"citation":"Remedia amoris 389-432","label":"Lines 389-432","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/389"},"credit":{"text":"Ovid, Remedia amoris. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Creme%7C001","quality":"proofread"}}