{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Remedia amoris 43-86","citation":"Ovid, Remedia amoris 43-86","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/43.md","author":{"name":"Ovid","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid"},"work":{"title":"Remedia amoris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris","urn":"urn:cts:latinLit:phi0959.phi005"},"verse":true,"words":278,"text":"Discite sanari per quem didicistis amare;\nVna manus uobis uulnus opemque feret.\nTerra salutares herbas eademque nocentes\nNutrit, et urticae proxima saepe rosa est;\nVulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste,\nVulneris auxilium Pelias hasta tulit.\nSed quaecumque uiris, uobis quoque dicta, puellae,\nCredite: diuersis partibus arma damus.\nE quibus ad uestros si quid non pertinet usus,\nAt tamen exemplo multa docere potest.\nVtile propositum est saeuas exstinguere flammas\nNec seruum uitii pectus habere sui.\nVixisset Phyllis, si me foret usa magistro,\nEt per quod nouies, saepius isset iter.\nNec moriens Dido summa uidisset ab arce\nDardanias uento uela dedisse rates,\nNec dolor armasset contra sua uiscera matrem,\nQuae socii damno sanguinis ulta uirumst.\nArte mea Tereus, quamuis Philomela placeret,\nPer facinus fieri non meruisset auis.\nDa mihi Pasiphaen, iam tauri ponet amorem;\nDa Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor.\nRedde Parin nobis, Helenen Menelaus habebit\nNec manibus Danais Pergama uicta cadent.\nImpia si nostros legisset Scylla libellos,\nHaesisset capiti purpura, Nise, tuo.\nMe duce damnosas, homines, compescite curas,\nRectaque cum sociis me duce nauis eat.\nNaso legendus erat tum cum didicistis amare;\nIdem nunc uobis Naso legendus erit.\nPublicus assertor dominis suppressa leuabo\nPectora: uindictae quisque fauete suae.\nTe precor incipiens; adsit tua laurea nobis,\nCarminis et medicae Phoebe repertor opis;\nTu pariter uati, pariter succurre medenti:\nVtraque tutelae subdita cura tuaest.\nDum licet et modici tangunt praecordia motus,\nSi piget, in primo limine siste pedem:\nOpprime, dum noua sunt, subiti mala semina morbi\nEt tuus incipiens ire resistat equus.\nNam mora dat uires: teneras mora percoquit uuas\nEt ualidas segetes, quae fuit herba, facit.\nQuae praebet latas arbor spatiantibus umbras,\nQuo posita est primum tempore, uirga fuit;","prev":{"citation":"Remedia amoris 1-42","label":"Lines 1-42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/1"},"next":{"citation":"Remedia amoris 87-130","label":"Lines 87-130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/87"},"credit":{"text":"Ovid, Remedia amoris. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Creme%7C001","quality":"proofread"}}