{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Remedia amoris 433-477","citation":"Ovid, Remedia amoris 433-477","ref":"433","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/433","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/433.md","author":{"name":"Ovid","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid"},"work":{"title":"Remedia amoris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris","urn":"urn:cts:latinLit:phi0959.phi005"},"verse":true,"words":289,"text":"Luditis, o si quos potuerunt ista mouere:\nAfflarant tepidae pectora uestra faces.\nAttrahet ille puer contentos fortius arcus,\nSaucia maiorem turba petetis opem.\nQuid, qui clam latuit reddente obscena puella\nEt uidit quae mos ipse uidere uetat?\nDi melius, quam nos moneamus talia quemquam;\nVt prosint, non sunt expedienda tamen.\nHortor et ut pariter binas habeatis amicas\n(Fortior est, plures si quis habere potest):\nSecta bipertito cum mens discurrit utroque,\nAlterius uires subtrahit alter amor.\nGrandia per multos tenuantur flumina riuos,\nLaesaque diducto stipite flamma perit;\nNon satis una tenet ceratas ancora puppes,\nNec satis est liquidis unicus hamus aquis:\nQui sibi iam pridem solacia bina parauit,\nIam pridem summa uictor in arce fuit.\nAt tibi, qui fueris dominae male creditus uni,\nNunc saltem nouus est inueniendus amor.\nPasiphaes Minos in Prognide perdidit ignes:\nCessit ab Idaea coniuge uicta prior;\nAmphilochi frater ne Phegida semper amaret,\nCallirhoe fecit parte recepta tori;\nEt Parin Oenone summos tenuisset ad annos,\nSi non Oebalia paelice laesa foret;\nConiugis Odrysio placuisset forma tyranno,\nSed melior clausae forma sororis erat.\nQuid moror exemplis, quorum me turba fatigat?\nSuccessore nouo uincitur omnis amor.\nFortius e multis mater desiderat unum\nQuam quem flens clamat \"tu mihi solus eras.\"\nEt, ne forte putes noua me tibi condere iura\n(Atque utinam inuenti gloria nostra foret!),\nVidit id Atrides: quid enim non ille uideret,\nCuius in arbitrio Graecia tota fuit?\nMarte suo captam Chryseida uictor amabat;\nAt senior stulte flebat ubique pater.\nQuid lacrimas, odiose senex? bene conuenit illis;\nOfficio natam laedis inepte tuo.\nQuam postquam reddi Calchas ope tutus Achillis\nIusserat et patria est illa recepta domo,\n\"Est\" ait Atrides \"illius proxima forma\nEt, si prima sinat syllaba, nomen idem:\nHanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles;","prev":{"citation":"Remedia amoris 389-432","label":"Lines 389-432","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/389"},"next":{"citation":"Remedia amoris 478-519","label":"Lines 478-519","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/478"},"credit":{"text":"Ovid, Remedia amoris. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Creme%7C001","quality":"proofread"}}