{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Remedia amoris 781-814","citation":"Ovid, Remedia amoris 781-814","ref":"781","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/781","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/781","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/781.md","author":{"name":"Ovid","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid"},"work":{"title":"Remedia amoris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris","urn":"urn:cts:latinLit:phi0959.phi005"},"verse":true,"words":214,"text":"Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo:\nInuidiae fructus maximus ille fuit.\nNam sibi quod numquam tactam Briseida iurat\nPer sceptrum, sceptrum non putat esse deos.\nDi faciant, possis dominae transire relictae\nLimina, proposito sufficiantque pedes.\nEt poteris, modo uelle tene; nunc fortiter ire,\nNunc opus est celeri subdere calcar equo.\nIllo Lotophagos, illo Sirenas in antro\nEsse puta; remis adice uela tuis.\nHunc quoque, quo quondam nimium riuale dolebas,\nVellem desineres hostis habere loco.\nAt certe, quamuis odio remanente, saluta;\nOscula cum poteris iam dare, sanus eris.\nEcce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni\nMunere, quos fugias quosque sequare, dabo.\nDaunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris,\nAn ueniat Megaris, noxius omnis erit;\nNec minus erucas aptum uitare salaces\nEt quicquid Veneri corpora nostra parat.\nVtilius sumas acuentis lumina rutas\nEt quidquid Veneri corpora nostra negat.\nQuid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris?\nSpe breuius monitis expediere meis.\nVina parant animum Veneri, nisi plurima sumas\nVt stupeant multo corda sepulta mero.\nNutritur uento, uento restinguitur ignis;\nLenis alit flammas, grandior aura necat.\nAut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas\nEripiat: si qua est inter utrumque, nocet.\nHoc opus exegi: fessae date serta carinae;\nContigimus portus, quo mihi cursus erat.\nPostmodo reddetis sacro pia uota poetae,\nCarmine sanati femina uirque meo.","prev":{"citation":"Remedia amoris 737-780","label":"Lines 737-780","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/remedia-amoris/737","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/remedia-amoris/737"},"next":null,"credit":{"text":"Ovid, Remedia amoris. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Creme%7C001","quality":"proofread"}}