{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoediarum fragmenta 149-201","citation":"Pacuvius, Tragoediarum fragmenta 149-201","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/149.md","author":{"name":"Pacuvius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius"},"work":{"title":"Tragoediarum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":295,"text":"Heu, non tyrannum noui temeritudinem?\nSet med incertat dictio: quare expedi!\nNil coniectura quiui interpretarier,\nQuorsum + flexiuice contenderet.\n<Proinde> ut ista sunt promerita uestra, aequiperare ut queam\nVereor, nisi numquam fatiscar facere quod quibo boni.\nVnde exoritur? quo praesidio fretus, auxiliis quibus?\nQuo consilio consternatur, qua ui, cuius copiis?\nIllum quaero, qui adiutatur.\nNam te in tenebrica saepe lacerabo fame\nClausam et fatigans artus torto distraham.\nAnimum quae - moenis\nquo tandem ipsa orbitas\nGrandaeuitasque Pelei penuriam\nStirpis subauxit.\nTristitia atque animi intoleranda anxitudine\nat non cernam, nisi tagam.\nCum neque me aspicere aequales dignarent meae\nPrius data est quam tibi dari dicta, aut quam reditum est Pergamo.\nQuod ego in acie celebra obiectans uitam bellando aptus sum\nQuid benefacta mei patris, cuius opera te esse ultum autumant?\nregni alieni cupiditas\nPellexit.\n<Tuo> sub iudicio quae omnes tetinerim grados\nNam solus Danais hic domum itionem dedit.\nPar fortitudo, gemina confidentia\nLamentas fletus facere conpendi licet.\nObnoxium esse aut brutum aut elinguem putes.\nO flexanima atque omnium regina rerum oratio!\nQuantamque ex discorditate cladem inportem familiae\nHabet hoc senectus in sese, ipsa cum pigrast,\nSpisse ut uideantur omnia ei confieri.\nPaucis absoluit, ne moraret diutius.\nA te Tyndareo fieri contumeliam,\nCuius <me> ueretur maxume.\nNon tu te e conspectu hinc amolire?\nSermonem hic nostrum ex occulto clepsit, quantum intellego.\nCurrum liquit: clamide contorta astu clupeat braccium.\nIbo atque edicam, frequentes ut eant gratatum hospiti.\nConcorditatem hospitio adiunctam perpetem\nProbitate conseruetis.\nquas gloria et - - uarietas humanum -\nab eo ..\nDepulsum mamma paedagogandum accipit\nRepotialis Liber.\nSet hi cluentur hospitum infidissimi.\nblandam hortatricem adiugat\nVoluptatem\nMater, te appello, tu, quae curam somno suspensam leuas\nNeque te mei miseret, surge et sepeli natum <tuum> prius quam ferae\nVolucresque\nNeu reliquias quaeso mias sireis denudatis ossibus\nPer terram sanie delibutas foede diuexarier.","prev":{"citation":"Tragoediarum fragmenta 96-148","label":"Lines 96-148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/96"},"next":{"citation":"Tragoediarum fragmenta 202-246","label":"Lines 202-246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/202"},"credit":{"text":"Pacuvius, Tragoediarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PACVV%7Ctrag%7C001","quality":"proofread"}}