{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoediarum fragmenta 46-95","citation":"Pacuvius, Tragoediarum fragmenta 46-95","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/46.md","author":{"name":"Pacuvius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius"},"work":{"title":"Tragoediarum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":289,"text":"<Tamen> etsi metro picta de pala plagam\nGradere atque atrocem coerce confidentiam!\nextremum intra camterem ipsum praegradat\nParthenopaeum.\nViam quam insistam dubito aut quod primordium\nCapissam ad stirpem exquirendum .....\nQuas famulitas uis egestas fama formido pudor\nHis sollicita, studio obstupida, suspenso animo ciuitas\nMortem ostentant, regno expellunt, consanguineam esse abdicant.\nTegiae nunc nemoralis regnum potitur transmissu patris.\nQuid istuc est? uultum caligat quae tristitas?\nQuae aegritudo insolens mentem attemptat tuam?\nHabeo ego istam qui distiguam inter uos geminitudinem.\nis uestrorum uter sit, cui signum datum est,\nCette.\nSuspensum in laeuo brachio ostendo ungulum.\nNam quod conabar, cum interuentum est, dicere,\nNunc expedibo.\nMi gnate, ut uerear eloqui, porcet pudor.\nTriplicem uirili sexu partum procreat.\nVbi ego me grauidam sentio adgrauescere\nPropinquitate parti\nCum incultos peruestigans rimarem sinus\nSemper sat agere ut ne in amore animum occupes.\nConcentare ac dissentire parti ac da rursum aequiter.\nOmnes, qui tam quam nos <seuero> seruiunt\nSub regno, callent dominum imperia metuere.\nTegeaea Arcadiae ciuitas\ninterea loci\nFlucti flacciscunt, silescunt uenti, mollitur mare.\nPropemodum animus coniectura de errore eius augurat.\nAtque, ut promeruit, pater mihi patriam populauit meam.\nCiues, antiqui amici maiorum meum,\nConsilium socii, augurium atque extum interpretes,\nPost quam prodigium horriferum, portentum pauos\nnam isti qui linguam auium intellegunt\nPlusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo,\nMagis audiendum quam auscultandum censeo.\nTerram\nSolisque exortu capessit candorem, occasu nigret,\nId quod nostri caelum memorant, Grai perhibent aethera:\nQuidquid est hoc, omnia animat format alit auget creat\nSepelit recepitque in sese omnia, omniumque idem est pater,\nIndidemque eadem atque oriuntur de integro atque eodem occidunt.\nMater terrast: parit haec corpus, animam <autem> aeter adiugat.\nIdae promunturium, quoius lingua in altum proicit\nincipio saxum temptans scandere\nVorticem, e summisque in omnis partes prospectum aucupo.","prev":{"citation":"Tragoediarum fragmenta 1a-44-45","label":"Lines 1a-44-45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/1a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/1a"},"next":{"citation":"Tragoediarum fragmenta 96-148","label":"Lines 96-148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pacuvius/tragoediarum-fragmenta/96"},"credit":{"text":"Pacuvius, Tragoediarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PACVV%7Ctrag%7C001","quality":"proofread"}}