{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 103","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/103.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Erudita igitur & philosophica cogitatio, studium, rationem atque experientiam magistros habet: ac uulgaria, insitaque negligens, & premens si molesta sunt, ut in prouerbio est, ἔπεται θεῷ, hoc est, Deum sequitur. Omnia enim sua in se posita esse ducit, omnesque fortunae casus uirtute inferiores. Itaque rectè Aristoteles quasi diuisionem hanc secutus, uerecundiam, quam inter perturbationes numerat, in senibus & studio perfectis hominibus uituperat: in adolescentibus uerò laudat. Senes enim & studiosi, in quibus integra & excul ta est ratio, nihil admittere debent, quorum cogitatione erubescere possint. Adolescentes uero, cum naturali tantum cogitatione utantur, (naturali enim, ut inquit ille, non arbitraria conscientia, pudore suffusi uerecundantur) uerecundiam ueluti frenum habent, quo à reb. malis coercentur. Et quidem nemo de eo quod non didicit uel audiuit, iudicare aut aestimare ratione docta potest. itaque etiam non commoueri rebus ignotis & apparentibus. Multa enim extimescere adolescentes & mulieres & indo ctos uidemus, quę mox uel ętate uel experientia uel doctrina instructicontennunt. Quod quidem illis, alta in ignoratione uelut intenebris uersantibus, maxime usuuenit. Sed sicut de metu, ita etiam de spe iudicandum est. Nam sicut lux tenebras, & metum mnem ex tenebris natu, manifestè & celerrimè depellit: Mores optimi ex Philosophia adueniunt. Cogitatio erudita unde ueni at, & quid hominibus praestet. Verecundia du plex. Verecundia in sene uituperan da, in adolescen te laudanda. Alexan. aph. probl. 6. lib. 1. Pudor mode ra tor cupiditatis. Adolescentes & indocti quae re multa timent, quae uiri iam","prev":{"citation":"Alea 102","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/102"},"next":{"citation":"Alea 104","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/104"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}