{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 107","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 107","ref":"107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/107.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Quos quidem affectus animi, Gręci, quia mentem de sanitate deturbant, πάθη, id est morbos: Latini, & melius (ut Cicero dicit) perturbationes uocant. Neque uerò ullus est corporis affectus tantus, ut uehementior animi affectibus esse possit. Adeò enim sunt potentes, ut idem Galenus ait, quae uel in uenationibus, uel pilae ludis, uel similibus exercitijs contingunt, motiones animi: ut multi morbis liberati saepe ex delectatione fuerint, multi rursus ex nimia conturbatione in morbos inciderint. Sed ne longius discedamus, nonne ira, in qua sanguis motu maximo efferuescit, manifestus furor definitur? nonne cupiditas flagrans, malesana, furiosa & caeca uocatur? nonne amor inconsideratus, stultus ac demens: spes uerò etiam credula atque incerta dicitur? Quos omnes affectus quis negabit, ut exu perante calore fieri, ita rationi planè contrarios esse? Ac si longius progredi etiam uelimus, ignorantia superbos & audaces maximè homines fa2 cit: periLib. de exercitio paruae spha rae. Animi affectus corporis affebus uehementiores. Ira, furor. Cupiditatis no mina. Amoris ac spei nomina. Ignorantia, su perbos et auda ces, peritia mo destos et conti nentes facit. Sine causa uel ratione aliquid animo concipere temeritas est. Temeritas, sapi entiae contraria. Stultum est & futile, aliquid sibi sine causa persuadere. Fortunam ad uotum sibi fingere, fatui est. Ludus quid. Sortis nomina. Aleae nomina & tituli. Vt cuiusque rei nomen est, ita & res ipsa est.","prev":{"citation":"Alea 106","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/106"},"next":{"citation":"Alea 108","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/108"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}