{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 108","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/108.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"cit: peritia uerò, modestos & continentes. Vt enim Thucydides ait, Αμαθία μὲν θράσος, λογισμὸς δὲ δηνον φέρει. hoc est: Ignorantia audaciam & comfidentiam, scientia uero contationem & moram actimiditatem affert. Sed iam etiam quàm sit stulta temulentaque spes ista, aleatores quę tenet, atque exultare illos alacritate & audacia facit, non ex cau sa solum quae in natura est, sed etiam ex re ipsa iudicemus. Quod sine ulla ratione & causa uel concipimus animo, uel facimus opere, certè id omne temeritas est: qua, quid potest esse rationi, constantię & prudentię magis contrarium? Nihil est à graui tate sapientis, errore, leuitate, temeritate disiunctius: nihil tam futile, quàm quicquam sentire, aut persuadere sibi, sine causa euidente: nihil tam stultum, quàm aut falsum putare, aut quod non satis exploratè perceptum sit & coonitum, ei sine ulla dubitatione temerè assentire. Denique quid tam fatuum, quàm in aleę ludo, ipsi sibi fortunam ad uotum fingere? Quid obsecro, quid ludus est, nisi sors mera? At quae sunt sortis nomina? Nonne caeca, periculosa, incerta, temulenta, fallax iniqua, maligna & proterua dicitur? Alea uerò etiam, nonne eisdem titulis decoratur? atque ab omnibus praeceps, dubia, fallax, anceps & damnosa nominatur? Ac nonne ut cuiusque rei nomen est, ita & res esse solet? Quid est ergo, quo minus hanc aleatorum spem, & fallacem perniciosamque opinionem, stultissimam esse dicamus? quae si opinione solum constaret, neque etiam in turpem actionem prorumperet, minus in illa mali inesset. quamuis enim errore aleatores (sicut elato nimis animo uiri) tenerentur, à scelere tamen liberi essent: credulitas enim error est potius quàm culpa.","prev":{"citation":"Alea 107","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/107"},"next":{"citation":"Alea 109","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/109"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}