{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 119","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/119.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Grauis sanè aegritudo, quę mentem usque eò perturbat, ut quod clarissimum est, non sinat uidere. At saltem hoc tibi persuade, quod uerum etiam esse demonstraui mus: Peccatu in alea maximum, & scelus esse. Hoc quidem possum: nam facilius mihi uidetur. sed tamen propter cupiditatem negligo. Et saepe melio ra cogitanti, tum semel adhuc tentandum uidetur. Verè tu quidem, & sincerè dicis, ac qua te parte maximè dolor premit ostendis. Nimirum turpis lucri dulcedo, & spei etiam alacritas, quam toto pe ctore stultus concepisti, totum adhuc inflammauit: ac quod omnes ab affectibus detenti faciunt, falsa opinaris. Nunc igitur iterum cogitationem tuam sic excita: neque quod plerique ignari morbi, & tu saepe facere soles, illa tantum, aut paucis adhuc uicibus te lusurum esse, falso tibi proponas. Sed potius sic cogita: Ita est, uti ratio dictat. Improba haec & grauis est affectio, quę uehementer adeò ad ludendum homines impellit, ut ueluti ra pere illos suo impetu uideatur. Itaque non uno aut altero in concursu res posita est: altius multo malum haeret. Nam quod nunc ipse mecum cogi to, paucis tantum adhuc numis aut diebus ludere uelle, deinde finem facturum: stulticia est. Nihil ago. Amoris sunt uerba, qui dum potiatur mo dò, nihil ultra curat, sua nihil refert. At illud uerum est: uel ea tantum uice si ludas, affectionem & malum augebis. Habet enim hoc omnis libido, ut si potiatur, crescat, & maior ac uehementior fiat: sin castigetur, tenuis atque imbecilla reddatur.","prev":{"citation":"Alea 118","label":"118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/118"},"next":{"citation":"Alea 120","label":"120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/120"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}