{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 12","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/12.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Quare plerique, antequam ad ludendum accedunt, pu tant se ad fortunae morem, certa quadam ratione accommodare poße, adeoque sposiones auctionesque omnes suo quodam arvitrio & ludi conformatione moderari. Sed tamen procedente ludo, planè quod instituerunt, perfringunt ac la befactant: & nihil omnino minus, quàm quod propositum sibi consilium erat, sequuntur? Quare ab alijs rebus ferè omnibus male semel accepti, procul ab illis atque à fulmine aleatores miseri fugiunt: ad aleam uerò unam impotentes, sponte etiam, & saepißimè, uelut ad interitum uoluntarium recurrunt? Quare aleatores creduli, nacti subinde quod in medium conferre poßint, sentiunt omnes sibi sensus quasi dulcedine quadam perfusos recreari? Quare inflati spe atque animo aleatores, anhelantes toto pectore ludum, quo citius collusores petere poßint, celeriter ab omni occupatione se expediunt: quos si fortè aduenientes, ut fit, domi non inueniant, tum planè quasi ex alto repentè depreßi, immutari se totos mirum in modum sentiunt: ac qui uenientibus incessus erat celer & concitatus; discedentibus tardus ac lentus euadit? Quare, ut amatores ad amicae nomen, cogitationem & conspectum ualde comutantur animis: ita ad aleae mentionem, alueoli strepitum, & sortis casus, quos saepe & uarios sibi fingunt, aleatores mirificè commouentur? Quare trati de sorte aduersa aleatores, no secus ac pueri, qui ablata sibi de pomo uel crustulo portiuncula, quod reliquum est offensi abijciunt: ita quam habent reliquam in ludo pecuniam, omnem ium planè proijcere inconsultè ac temere uidentur? Quare alea, quod omnes usque adhuc putarunt, auaricia, id est opinatio uehemens de pecunia, quasi ualde expetenda sit, non est: non magis, quàm ille qui uulgo appellatur amor, uenerei tantum amplexus existimatio: sed potius grauis quaedam animi affectio, animosa credulaque spe, futuri ex iacta sorte boni, constans?","prev":{"citation":"Alea 11","label":"PROBLEMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/11"},"next":{"citation":"Alea 13","label":"QUAE POSTERIORE LIBRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/13"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}