{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 120","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/120.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Atque ut sunt nonnulla corporis uitia, quae neglecta principiò, mox propter magnitudinem curari non possunt: ita animi uis illa, cuius est temerè concupiscere, si negligatur, si sua libidine ferri diu permittatur, cupiditate accenditur insanabili. Quare magnum etiam ex una uice malum accedere posse puta. Deinde, cum ludendi finem non sis facturus, (insatiabiles enim sunt cupiditates) fieri non potest quin pessimè tandem tecum agatur, atque in maximas incidas miserias: praesertim cum, ut es intemperans, plus semel infoeliciter ludendo perdas, quàm si quater feliciter agas, lucrari soleas. Ecquid ergo te sponte is perditum? ecquid ad illum scopulum cursum dirigis, ad quem cum multi quotidie, tum ipse etiam sępe naufragium fecisti? Nonne uides, quod accedere ex unius diei lucro tibi potest, exiguum id esse: quod discedere, quantumuis parum, magnum in detrimentum cedere? Postremò, itane ad meliora natus, Deos immortales negligis, famam contemnis, animam despicis, ut rem tuam si maximè ueluti furto uel peculatu augere, atque ampliorem facere possis, tamen id uelis? Respice inquam te, respice cupiditatum serue miser. Et si liberari à domino tam crudeli atque impio cupis, semel omnem hanc affectionem extirpandam radicitùs esse cogita. Neque unam tibi aut alteram lusionem proponas: sed potius cogita, quòd Qui non est hodie, cras minus aptus erit. Volenti nil est difficile.","prev":{"citation":"Alea 119","label":"119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/119"},"next":{"citation":"Alea 121","label":"121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/121"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}