{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 131","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/131.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Alterum est, rationis expers, contumax, & quod rationi repugnat atque obsistit: quale in continentibus, & multo magis impotentibus uidere licet, quorum cupiditates in contrarias partes distrahuntur. Ratio enim ad honestum uocat, cupiditas uerò ad uoluptatem trahit. Quod tamen genus, quamuis expers rationis est, tamen etiam rationi paret, sed quodammodo. Nam parêre, & admonitiones & obiurgationes & adhortationes indicant. De quo quidem genere nunc agendum est: & quo illud imperio regendum sit, declarandum. Prius tamen, unde isti in natura contumaces & seditiosi affectus excitentur, qui contra rationem insurgunt, dicendum. In natura integra & perfecta, hoc est, mentis & corporis ab soluta sanitate, nulla proculdubio confusio, nulla perturbatio esset affectuum cum ratione: sed mens nostra, quę Dei est imago, Deo tum planè simillima, rerum omnium naturam perspiceret: ac nihil nisi altum & perfectum cogitans, nil nisi uerum in clarissima luce contemplans, omnia conuenienter uellet: nullaque contra rationem naturalis potentiae motus aut facultas esset, sed liberè maxima in concordia & pace homo uiueret. Verùm nunc, proh dolor, corrupta est natura: magnaque & densa in caligine immersa hominum mente, corpus etiam magis à natura recessit sua. Atque hinc illa conturbatio nata: hinc, quae coniuncta unanimiter fuere, diuisa iam sunt. Hanc & mentis & corporis labem, Theologi Peccatum originis, Paulus concupiscentiam uocat. Atque haec uirium rebellio, quamuis in omnium ani mis hęret, tamen & uaria est, & longè in alijs protemperamenti uarietate contumax & ferox magis. Huius generis exempla sunt: Inuidere alienae laudi: appetere alterius coniugem, praedium, ultionem, uoluptates turpes, & similia: quae quamuis ratio fugienda dictet, adeoque expellere ex animo uellet, tamen continenter & molestè uexant, omnique in loco premunt, ac uermium instar rodunt.","prev":{"citation":"Alea 130","label":"QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/130"},"next":{"citation":"Alea 132","label":"QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/132"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}