{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 134","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/134.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Aeneas Deum sequitur. Nemo tam est omnibus uitijs inuolutus, ut non aliquando cogitationis conuicio uerbe retur. Aeneas, Mercu rij monitu attonitus. Aeneas sibi im perat. Cuius quidem exemplum, propius hic mihi inspiciendum atque examinandum uidetur. Omnem enim cupiditatis magnae non solum uim, sed etiam uincendi regendique modum Vergilius explicasse mihi, sub eius & Didonis persona uidetur. Quae ut impatientia amoris uicta, planè uoluntate atque animo foemina succumbit: ita ille contrà pręstanti fortitudine uir, ἔπεται θεῷ, id est, Deum sequitur. Primùm igitur, quod omnibus contingere solet, ut medijs etiam cupiditatum uoluptatibus, perfruentes saepe siue à Ratione siue à Deo, immissa cogitatione meliore, & moneamur officij, & reprehendamur turpitudinis (nemo enim usqueadeò uitiorum omnium uoraginibus summersus iacet, qui non aliquando tacito conscientiae conuicio uerberetur:) ita Aeneam iam diu suarum rerum & famae melioris oblitum, dum securus amoribus indulget, arces fundat, & pulchrę ciuitatis fundamenta locat, continuò Mercurius (quę ipsa Ratio est) inuadit, atque à loue mandata, quorum Vt nauiget summa est, exponit. Aeneas uerò, attonitus diuino monitu, obmutuit, Arrectaeque horrore comae. Non enim contemnendus aut negligendus est Rationis nuncius, quocunque tempore aut loco missus ueniat: sed magni potius est ęstimandus. Mox igitur relinquere dulces terras parat: ac iam tum uoluntate tota, membris imperare coepit: Ninesthea, Sergestumque uocat, fortemque Cloantum: Claßem aptent taciti, iubet. – Et tum multis pro eo à Didone conuicijs iactatus, Ile Ille Iouis monitis immota tenebat Lumina, & obnixus curam sub corde premebat. Deinde etiam precibus & lachrimis iterum cum Aeneas curam sub corde pre Nullis ille mouetur urgeretur, mebat. Fletibus, aut ullas uoces tractabilis audit: Fata obstant, placidasque uiri Deus obstruit aures. Postremò etiam nouis blanditijs usquequaque Aeneas omnib. petitus, in aduersitati Aßiduis hinc atque hinc uocibus heros bus Deum ante oculos posuit. Tunditur, & magno persentit pectore curas: Ncens immota manet, lachrimae uoluuntur inanes. Iam igitur libidine contumaci ter superata, certus","prev":{"citation":"Alea 133","label":"QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/133"},"next":{"citation":"Alea 135","label":"QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/135"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}