{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 21","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/21.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Veteres igitur Graecos, optimosque omnes medicos, quorum ego studijs mirificè delector, qui corporis morbos eândem clarissima utilissimaque metho do persecuti, primùm quid sit morbus, deinde quae morbi causae, tum quae ex illis euenta (συμπτώματα uocant) ori antur, denique quae cognata, quae contraria, tradunt, secutus: ut eorum agendi faciendique modum omnem alibi, ita etiam hic scribendi rationem imitandam mihi esse pu taui. In quo (ab aura populari abhorrens) ut communem utilitatem solùm spectasse me intelligatis, uolo uos scire, cum primùm de huius rei dignitate ac magnitudine cogitarem, omnem meum de alea sensum animi breuem in orationem coniecisse: idque eo consilio, tantum ut illam uiua uoce publicè apud omnes pronunciarem: sperans fore, ut in magna Doctorum uirorum multitudine, non deesset unus aliquis, qui tractandum pro amplitudine rei negocium susciperet. Putaui enim aliena uirtute melius id perfici posse, quàm propria tenuitate infeliciter co nari, praesertim cum alijs studijs cogitationibusque distractus essem, & iam diu etiam ab omni scriptione abstinuissem. Sed cum iam illam Bononiae, nobilissima Italiae Academia, maxima amplissimaque in concione, magna expecta tione, & summa bonorum omnium attentione, malorum ue rò maximo strepitu & uociferatione (ut illorum maxima in Italia licentia est) recitassem: tum uerò pòst paulo, multi ita magno & frequenti à me studio contenderunt, descri bere ut orationem sibi liceret, nullo modo ut satisfacere omnibus tum neque quiuerim, neque lubuerit. Erat enim eo à me conscripta consilio atque animo, audiri ut uellem, non legi etiam. Sed tamen postea impensè magis rogatus, atque à multis etiam asperius appellatus, quasi magno rempublicam commodo priuarem, eique officio deessem Quare facile ludendi cupidi tas in optima ingenia inua dit. In corporis & animi morbis tum demum medicina fieri debet, cum est ma li causa cogniAlea, auariciae remedijs sedari non debet. deessem meo, si quod optimo consilio excogitaram πολιτικὸν (ut ipsi ὑποκωρίζοντες dicebant) opus, supprimerem: euictus tandem, imponi hanc mihi edendi operis necessi tatem sum passus: totoque orationis genere priore commutato, in libellos rem omnem conieci.","prev":{"citation":"Alea 20","label":"LIBRI II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/20"},"next":{"citation":"Alea 22","label":"LIBRI II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/22"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}