{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 23","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/23.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Imò, quod malis medicis imperitè morbi causam conijcientibus accidere solet: adhibita parum apta medicina, deinde multo grauius uehementiusque ut afflictentur aegri, faciunt: euersoque medendi ordine, affectum coqduplicant. Quare cum multi, ipsi selgnorantes, multum in eo studij operaeque ponere uidentur, ut perniciosa qua flagrant cupiditate, liberari possint: nihil addubitandum, quin si decentem ad animum ęgrotum curationem adhibeant, atque omnia ex hoc pendant, ut spem credulam, sine ulla causa, solo naturae feruore conceptam remoueant, ideoque quàm sit sapientiae & ratio ni temeritas contraria perdiscant: ac deinde nihil tam esse iniuriosum, quàm alterius incommodo suum augere commodum uelle; animo ac mente concipiant: nihil inquam addubitandum, quin edocti, facile à sententia desistant, suaque uoluntate mox à mala consuetudine recedant, seseque ad diuersas uitae rationes traducant: multoque hoc melius ac firmius, quàm si (quod plerique alieni a sanitate faciunt) nuncupatis impotentia & dolore sanctissimis Deo uotis, factisque, poenis interpositis, quas mox ri diculose perrumpunt, sponsionibus, turpiter id & stultè Qui quidem certè Diuorum ac identidem conentur. sui ipsius iuxtà ignari, partim Vergilianam illam Didonem, quae cum saeuo esset amore saucia, ac uenis interea indulgenter illum aleret, pacenim per aras quaerebat: partim malos medicos, qui causae morbi inscij atque imperiti, cum capiti mederi debeant, reduuiam curant, imitari mihi uidentur. Quare, nihil etiam ut à me desiderari possit, (nam & gratum hoc adolescentibus, & multo etiam magis utile omnibus, quos effrenata uexat alea, fore iudicaui) uolui, quae unica ac simplici oratione à me prius, quo dixi animo, conscripta fuerant, duos in libellos di ducere: atque posteriore ueluti curationis & remediorum quasdam formulas exponere, quas qui pro ingrauescentis aegritudinis modo sequantur, praesentibus remedijs instructi, & paruo mederi, & omni sese ludendi cupiditate euoluere, ac graui expedire cura possint. In quo quidem si cui forsan molestius paulo (nam uaria sunt hominum ingenia) idem subinde repetere uidebor: is non solum a Ciceronis libris ad Galeni uolumina tranijsse me iamdiu sciat, uerum etiam illud Senecae dictum putet: Nunquam satis dicitur, nunquam quod discitur satis. Valete, atque hos nullius adminiculis, sed (ut dicitur) Marte nostro, omnium utilitati conscriptos libellos, boni consulite. PASCASII IVSTI ECLO","prev":{"citation":"Alea 22","label":"LIBRI II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/22"},"next":{"citation":"Alea 25","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/25"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}