{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 29","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/29.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Ne dicam interim, quod non minimum fuit, amicis, multisque uehementer id à me flagitantibus, imò etiam tanquam debitum officium exigentibus, morem gerere uoluisse: & dum hęc meditor, magnum in aleam odium concitare, atque in alia potius omnia, omnium uoluntatem inducere, quàm ut illam, in libidinem tam exitiosam & impiam ruere etiam sinant. Sed quoniam cognita mali natura & causa, facilius est, tanquam in morbo, curationem adhibere, ut rem ipsam aggrediamur: primùm, quod omnis à recta ratione suscepta de re aliqua institutio facit, quid sit Alea definiemus: deinde, unde huiusmodi in hominib. cupiditas oriatur: & quid illam alit, ac maiorem facit: tum quos producere effectus soleat: postremo, quae cognata sibi, quae pu gnantia sint, exponemus. Atque ut naturam eius de quo dicturi sumus intelligatis, non quod quidam natalitijs diebus quotannis facere hic ingeniose magis quàm utiliter & magno cum applausu solent, & multi fecerunt chartularum, talorum, tesserarum, latrunculorum, aut eorum qui fritillo, ueteribus etiam in usu, exercebantur, ludum, aut ludendi modum & rationem aliquam uel quaestionem & controuersiam, inter ludendum fortè natam, euoluemus: sed potius cupiditatem ipsam, quae in animis insita, late se diffundit, explicabimus.","prev":{"citation":"Alea 28","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/28"},"next":{"citation":"Alea 30","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/30"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}