{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 30","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/30.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Vt enim auari qui sunt, ex quouis instituto omnem lucri & quaestus faciendi occasionem, tanquam instrumentum cupiditatis exercendae suae, gnauiter arripiunt: ita etiam aleatores auidi, omnem in quo sors dominatur, & pecunia ponitur rationem & ludum, tanquam effrenati motus sui materiem & instrumentum, sua sponte capiunt. Sed de ueris aleae causis, postea dicemus. EST igitur Alea, effrenata quaedam Iudendi in pecuniam cupiditas, animosa credulaque spe lu cri flagrans. uel, Est grauis quaedam, & diu manens animi affectio, quae uitiosa futuri ex ducta sorte boni opinione constans, effrenata quadam & exultante cupiditate ad ludendum concitatur. Ex quo primùm illud patet, minimè de illis hic agi, qui immoderatè alea non abutuntur: hoc est, qui uel ijs ludis, in quibus ratio & consilium ualet, ingenij exercitatione tantum incumbunt: uel qui, ut labores leniant, animos recreent, atque ocium con sumant, quouis ludi genere, ludo contendunt. Sic enim affecti, quauis occasione & causa facile desistunt, neque ullum in ipsis manentis cupiditatis, aut perturbati animi signum apparet, sed lu do sicut somno & quiete utuntur. Verùm de illis tractari, qui credula quadam spe, stultaque siducia elati, magna & insatiabili cupiditate tesseras aut talos iaciunt, cartulas sortiuntur denique quosuis ludos qui temeritate & casu constant incredibili studio dies noctesque anheli persequuntur: ac, quod sanctissimis legibus & senatusconsulto est uetitum, in pecuniam ludunt, & sponsiones faciunt.","prev":{"citation":"Alea 29","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/29"},"next":{"citation":"Alea 31","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/31"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}