{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 34","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/34.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"quàm multa facere indigna, ac pati? Quem non lapidem, uel potius quàm non uestem aut supellectilem, quamuis multam & lautam, imò etiam quem non uxoris mundum mouent ac remouent? quid non iniquitatis in quaerendo suscipiunt? quam non conditionem, quamuis iniustam, accipiunt? quibus non hominibus, etiam infimis, turpiter tum supplices fiunt? Atque ut omnes ingenij uires explicatas noscas, quam multa in mentem ueniunt, unde id sibi parent? Verè enim dicam: multi si parentem aere alieno carceribus contrusum emittere ac liberare debeant, non tanto id studio, cura, diligentia, dicam etiam successu, factitare uideamus. Nam quis est, qui parenti uel amico, etiam capitis in periculo numerata pecunia ut subueniat, cum totam diuendere domum suam non possit, tectum ut uendat, in animum inducat? Atqui id Mediolanensis quidam, in pecu niam ut luderet, fecit. Cum enim domus illi rustica quaedam, nec angusta esset, eamque propter loci solitudinem & soli sterilitatem in quo sita erat, emere tum nemo uellet: tegulas diuendidit, domumque miser pluuijs & uentis peruiam reliquit. Iam uerò, nacti quod Iudant, quàm illis tempus, ad collusores usque dum ueniant, tardè fluit? quàm omnis mora longissima est? quàm molestus, quàm prolixus, qui quauis occasione aut causa tempus protrahat, aut abitionem remoretur? Immò iam praesentes, ac medio ludo sortitis numeris, quàm multa multos impediunt?","prev":{"citation":"Alea 33","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/33"},"next":{"citation":"Alea 35","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/35"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}