{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 38","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/38.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Ludentibus, ce lerrimè tempus fluit. Exemplum mi rae aleatorum cupiditatis, in quo aleonis uox tesserarum uice functa est. hos enim facta digitorum micatione Micare digitis, Itali gioipsi inter se singulis dabant, totam nocare alla morctem magna pecunia sortiti sunt. Sed ra uocant. quod nec defuere, qui dentibus et supercilijs sit, cum duo, pu gni unius digi lusisse uisi sunt: sicut & ipse Venetum tos quot uolunt, qui in uxorem suam luserat, uidi. Immò eodem tempoetiam inuentus est, in quo tanta luden re explicant, di appetitio & uesana cupido ac uoluatque ita sibi nu meros sortiunptas fuit, ut moriens (quasi parum fuerit, tur. in uita lusisse) testamento religiose cauerit, ut detracta cadaueri suo cute, ossibusque om nibus exemptis, ex his tesserae fierent: ex illa ue rò, membranisque omnibus, mensa, alueolus, fritillaque, quanta fieri posset diligentia, contegerentur: nimirum, ut quod uiuus libentissimè factita bat, mortuus etiam, quantum posset, obiret. Et multos quotidie uidemus, qui cum totam uitam strenuè in alea & chartulis luserint, tum morien tes, nihil praeter eas, quas inter ludendum uoces & uerba proferre soliti erant, furiose proloqui. Quae omnia, quid aliud nobis quàm affectus ma ximi uehementiam, intimis in pectoris uisceribus insitam, contumacem, rebellem, & uix extirpandam indicant? Verùm exempla infinita sunt: neque quenquam nobili & celebri loco educatum esse puto, qui non multa & his illustriora audierit & uiderit saepe. Omnis enim hominum uita plena est, atque omnis uitae conditio referta. CAETERVM unde haec tanta in nobis ludendi cupiditas atque impotentia nascatur, quęque eorum quae diximus causae sint, considerandum, inquirendumque uenit. Ac primùm quidem quod de affectibus omnibus uerissimè dicitur proprias illorum causas esse, res obiectas sensibus, & cor: id uerò etiam de hac nostra ludendi cupiditate, similiter in genere dici potest. Omnis enim affectus partim à re obiecta, partim à corde proficiscitur. Atque ita natura comparatum est, ut pro cogitationis aestimatione & motu, cor, affectionum omnium organum & subiectum, suo im pulsu impetuque res omnes uel appetat, uel declinet.","prev":{"citation":"Alea 37","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/37"},"next":{"citation":"Alea 39","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/39"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}