{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 40","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/40.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"ait, οἱ μὲν νέοὶ τὰ ἥθη εἰσὶν ἐπιθυμητικοὶ, καὶ οἷοι ποιειν ὧν ἄν ἐπιθυμήσωσι: id est, luuenes ualde concupiscunt, & quod concupiscunt, explere conantur. Verùm quia omnes, non solùm maximè pecunia, quę sunt ad uiuendum necessaria omnia parare, sed etiam cunctis cupiditatib. maximè obsequi possumus, (illa enim duce, quacumque cupiditates rapiunt ire licet: immò etiam sine illa frustra conamur) ideo etiam omnes potissimum pecuniae studio tanquam proprio fine teneri uidemur, etsi longè id aliò referamus, & saepe (sicut Philosophus de iuuenib. ait) φιλοχρήματοι ἥκιστα, hoc est, minimè pecuniarum auidi simus. Nam hi quidem, etsi pecunias subinde uehementer expetere uidentur, tamen id non, sicut auari, ultimo uel praecipuo fine faciunt: sed medio potius, cum explendis cupiditati bus illas quaerant. Ita enim Terentius adolescentes amoribus indulgentes, magnis studijs omni que industria argentum, meretricibus quod donent, quaerere, atque illo senes emungere scribit. Atqui, ita etiam saepe in alea contigit: quam quidem certè nemo, quin propter lucrum & pecuni am proximè exerceatur, negare potest. estque, si non aleę, certè omnis ludi, de quo nos loquimur, proprius finis pecunia, & lucrum. Sed tamen hic plerumque ab alia cupiditate stimulatur. Videmus enim saepe multos, quia rem aliquam ualde concupiscunt, ut comparare sibi illam possint, in pecuniam Iudere. Itaque duplex ferè est aleę finis: medius unus & proximus, qui quidem pecunia est: ultimus alter, qui uoluptates, luxum & uitae commoda respicit. Nam flagitiosos aleatores & multis cupiditatibus multis que uitijs implicitos omnes esse, postea demonstrabimus.","prev":{"citation":"Alea 39","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/39"},"next":{"citation":"Alea 41","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/41"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}