{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 41","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/41.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Sed iam, siue propter se, siue (quod saepius fit) propter aliud, ludus in pecuniam exerceatur: quę sit praecipua & quasi formalis causa quae hanc in hominibus miseram cupiditatem potissimùm nutrit & seruat, expendamus. QVO D igitur pecuniarum cupiditatem qualemcunque, siue mediam atque alio relatam, siue, ut diximus, praecipuam & postremam: eamque siue à natura insitam, siue ex consuetudine, uitio, uel quauis alia causa acquisitam & auctam, multi adeo dubio & damnoso bonorum suorum periculo, hoc est ludo sortibusque, magno & solicito studio explere properent: eius inquam, eius pręcipuam & formalem causam esse iudico, quam Graeci ἐνελπιστίαν, nos bonam & confidentem spem uocamus. Haec enim si cum pecuniarum auiditate qualicunque in hominum animos inuadat, mentemque inficiat atque occupet, tum demum compositus ex ambobus affectus, alea, non secus atque amor Cupidineus, ex cupiditate & spe nascitur, alitur ac perficitur. Sed cum omnes cupiditatis pecuniarum magnam partem, quibus dixi causis habeamus, (sunt enim uoluptatum, omniumque rerum quae ad usum uitae pertinent, ministrae neque tamen omnes in aleam propterea proruamus, aut procliues ad ludendum simus: certum est, ludendi in pecuniam cupiditatem, credula spe & sortis prosperae fiducia potissimùm constare.","prev":{"citation":"Alea 40","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/40"},"next":{"citation":"Alea 42","label":"VIENSIS PHILOSOPHIAE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/42"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}