{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 5","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/5.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Et is tu uir es, qui non solùm prudentia singulari, eximia uirtute, & clarissima auctoritate, quae tu omnia de te ipso praestas, praecellas: sed etiam qui felici quadam, egregiaque fortuna, fati munere, praeditus sis: ac quod uicturus habere Prin ceps debet, Genium habes. Vt rectè sanè fecisse iudicandus sit prudentissimus ille optimusque Hispaniarum Rex PHILIPPVS, qui sapientum illorum ueterum exemplum & consilium imitatus, te, cui cum prudentia & fide felicitas quoque ad ampli tudinem & gloriam & res bene gerendas diuinitus adiuncta est, dignum, quem Belgicae classis Imperatorem, nunc etiam maris Praefectum constitueret, iudicauerit: dignum etiam, cuius auspicijs ipse suam salutem, superbos ingressus Oceani fluctus committeret (ut eius quoque pater Imperat. CAROLVS antea feliciter fecerat) existimauerit. Ita enim Maximo, Marcello, Scipioni, Mario, & caeteris magnis Imperatoribus, non solum propter uirtutem, sed etiam propter fortunam, saepius Im peria mandata, atque exercitus commissos esse legimus. Quare etiam ego non solùm, quia si tuam erga me uoluntatem & gratiam conciliare possim, magni facio, uel quia significandae meę erga te beneuolentiae obseruantiaeque occasionem qualemcunque libens arripio, hanc tibi meam de Alea operam do, dedo, atque offero: uerumetiam, quia ipse nunc uelut in altum & periculosum iudiciorum omnium mare, tuto ex silentij portu, ingredi cum coeperim, tua auctoritate, tuaque prudentia & felicitate à calumniantium procellis, & malignorum omnium fluctibus tutum & saluum esse me cupio & spero. Neque id hercle etiam, quia illum tibi ex usu fore putem, facio: noui enim animi tui moderationem & aequitatem, ac quàm sis ab omni cupi ditate iniuriosa alienus probè intelligo: itaque etiam hic saepe cùm multis, tu praecipuè cum praestantis ingenij & magni fortisque animi adolescente CAROLO Suatere, uxoris tuae fratris filio (quem honoris etiam causa nomino) longos de tua modestia, constantia, omnique in rebus maximis admi nistrandis diligentia & fide sermones producere soleo.","prev":{"citation":"Alea 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/4"},"next":{"citation":"Alea 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/6"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}