{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 53","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/53.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Quae quidem ideo etiam à me prolixius dicta sunt, ut non solum ex praua consuetudine, quod multi putant, in ludendi hanc immensam libidinem incidere homines intelligatur: uerùm etiam multo magis, maximis à natura uitiosa incitamentis & stimulis concitari. Vt enim alius ad alium morbum temperie sua propensior est: sic alius ad alia uitia, naturâ procliuior. Quorum qui rationem noscere atque obseruare didicerit, is sanè non multum à curatione alienus fuerit. Nam ut in cor poris sanitate tuenda, plurimùm refert corporis sui habere noticiam, atque ab ijs abstinere omnibus quę corporis illam ad quam propensa est intemperiem augere possint, ita etiam in animi affectibus idem rectè obseruatur: atque illa omnia rectè fugimus, quae inclinantem animi affectionem alere uel augere possint. Sed potius in contraria omnia totis uiribus connitendum. undequaque enim uerissima est Hippocratis sententia: Con traria contrarijs remedia sunt. VERVM etsi difficile est, immò fieri nullo modo potest, ut naturae & elementorum uis, ac praecipuè mixturarum exacta qualitas quantitasque penitus tanquam oculis cerni, aut tanquam in librae lance poni & ponderari possint: (quod qui fieri & se consequi posse putarunt, grauissimas stulticiae suae poenas dependerunt.","prev":{"citation":"Alea 52","label":"52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/52"},"next":{"citation":"Alea 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/54"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}