{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 54","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/54.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Inde enim chal commystorum damnosę solicitudines exortę: deinde etiam Erasistrati medici stulticia nata, qui sibi auscultantibus immortalitatem promittebat, & aliorum complurium multi conatus irriti:) tamen caliditatem hanc, εὑελπιστίαν quae generat, à qua quidem aleam hanc nostram suscitari praecipuè diximus, non cuiusuis ego caloris aut sanguinis melancholici esse iudico: sed tamen uinosi, hoc est halituosi, & ueluti motu quodam efferuescen tis: qui quia flatulentus etiam est, tumida magna que sperantia & concupiscentia ingenia facit, ac facilè quae parua contemnit. Diximus enim, ne uel certo quidem quaestu, paruula pecunia lusuros. Suntque ferè superbi & iracundi aleatores, ac mirè etiam οἱωνοσκοπικει: quales ferè, cum louis aut Solis aspectu, Mercurij & Martis positus producere solent. Sed est ingeniorum magna uarietas: ut sunt humores in alijs plus, in alijs minus adusti, aut ueneno infecti, & propter diuersos siderum positus, & propter seminis naturam. alijque plus, alij minus naturę uitijs repugnant. Atque ut uinum est quàm maximè uarium ac multiplex: ita etiam magna quadam atque ampla latitudine & differentia cum toto corpore, tum praecipuè cerebro, calor hic & sanguis existit. Nam illud, uti ea quę sensibus percipiuntur concipit, & res om nes aestimat: ita cordis deinde motus stimulat. unde tanta aleatorum uarietas est. Alij enim par ua causa incitati, facilè ad insaniae gradum perue niunt: alij longius ab illo remoti, petulantes tan tum atque audaces fiunt. Atque in tanta uarietate, alij plus, alij minus, nonnulli principiò tantum, aut medio usque: multi dum uincunt, ut dum perdunt alij, temperare sibi possunt.","prev":{"citation":"Alea 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/53"},"next":{"citation":"Alea 55","label":"55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/55"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}