{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 57","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/57.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Neque enim frustra de adolescente pudente Terentius dixit: Erubuit, salua res est. neque de animo praestante Ouidius: Et faciles motus mens generosa capit. Quae quidem omnia, ne tanquam per digressionem tantum à me dicta uideantur, etiam illud probant uerissimum esse, quod Ouidius etiam dixit, ludum quale sit hominis ingenium & natu ra clarissimè demonstrare. Itaque rectè ipse amantibus puellis, quia mores atque animi uitia, latenti a alioqui, multùm detegit, praecipit ut à ludo abstineant, ne si aut ira concitatę; aut uili lucro nimis de ditae, amatoribus suis conspiciantur, minus ab il lis diligantur. quod quidem quam habeat rationem, examinandum mihi uidetur. Nam quod om nes dicunt inde adeò prouenire, quòd simplices ac fideles homines à fallacibus & eruditis artificio simulationis, constantes à leuibus, temperan tes ac moderatos à libidinosis & profusis facilè di scernit, uerum id quidem est: sed id qua ratione aut causa fiat, nemo docet. Ego uerò, aleam id etiam eâdem facultate qua uinum, praestare iudico. Nam quòd uinum maximè naturas hominum prodit, ideo fit, quia (ut Chaeremon Graecus dixit, cuius de uino concinna sententia meritò magnam authoritatem habet) τοῖς μὲν τρόποις τῶνεν χρωμένων κεραύνυται: id est, uinum sese pro moribus utentium applicat. Ipsum enim corporibus h mixtum Ingenui & liberales Belgae. Mens generosa faciles motus capit. Ludus, quale sit hominis ingenium demon strat. Ouidius aman tibus puellis praecipit, ut à ludo se abstineant. Quare alea quale sit hominis ingenium indicat. Chaeremonis Graeci de uino dictum.","prev":{"citation":"Alea 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/56"},"next":{"citation":"Alea 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/58"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}