{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 60","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/60.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"quamuis leue momentum, sortem immutare posse putetur, ac uelut in augurijs, punctum temporis, leuissima quaeque res & cuiusuis rei parua aura prodigium esse. Atque hoc in multis maxima iracundiae & difficultatis est causa, quòd omni ex re omen capiunt. Vnde non solum astantes, ingredientes, intuentes, ridentes, aut quoquo modo se mouentes, mirabiliter aspernantur: uerumetiam ipsi sibi omen fingunt. Atque hinc tam frequens ludi, loci, cartarum, tesserarum, & aliarum rerum innouatio, mutatioque succedit. Quare sic affectos homines Hispani, ut alia multa, proprio mihi appellare nomine Moinos uidentur: hoc est, ut ego interpretor, & commutatione literae factum puto, ominosos homines. SED iam quę sit totius disputationis huius ra tio ac firmamentum, breuiter dicamus. Aristoteles de melancholię natura & ui inaequali, uariaque disserens: Mores (inquit) omnium quę in hominis corpore habentur, praecipuè calidum & frigidum conformat. & Galenus saepe: Qui secundum naturam optimè constructus atque informatus est, is optimas omnes corporis actiones, omnes animi motus atque usus producit: qui uero uitiosius se habet, deterius omnia: eoque magis, quo à na turali temperie optima que temperatione longius recedit. Itaque à calidiore corporis temperatione immanem & effrenatam cupiditatem Aleam nasci, hoc potissimùm argumento moueor, atque adeò primùm in hanc animaduersionem ueni.","prev":{"citation":"Alea 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/59"},"next":{"citation":"Alea 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/61"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}