{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 61","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/61.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Omnium fere aleatorum natura & ingenium est, ut quoties ingens aliquod in alea damnum fecerint, praesertim si ad ludendum facultates deficiant, tum constanter, animoque (ut uidetur) planè certo & confirmato, nunquam se reliquo tempore in alea lusuros esse dicant: immò uerò, etiam id nequissimum esse facinus, sua sponte prędicant. Et tamen pòst aliquanto, multùm ab illis mutati, uelut in eundem scopulum etiam atque etiam Omnes offendunt. Quamobrem saepe à me rogati, an quod prius usurpabant, indignatione aliqua, aut simulatione quadam, uel quauis alia causa po tius quàm ex animo & uerè dicerent: omnes non solum ab optima fide, totoque animo profecta omnia egisse, uno serioque sermone respondebant: ue rum etiam usque adeò firma & certa sententia se tu loqui, ut ipsa propositi constantia, & futura inde utilitate freti, factum in alea damnum multo etiam leuius ferre uiderentur. Si igitur, ut est ab Hippocrate naturae instinctu & causa proditum, contrariorum contraria sunt remedia (nam omnis in con uenienti moderatione sanitas consistit, omnisque in omni re modus à temperatione recta prouenit: quod interea dum rectè sentiunt, omnique perturbatione uacant, lusoribus his cupidis accidit, id (nam moderatos facit) ut effrenati affectus huius causae contrarium sit, necesse uidetur. Atqui id ipsum refrigeratio est.","prev":{"citation":"Alea 60","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/60"},"next":{"citation":"Alea 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/62"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}