{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 62","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/62.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Nam cum propter detrimentum, & frustratam expectationis auidissimae spem, ualde omnes tristentur: sitque tristicia una ex omnibus animi affectibus, quae maximè corporis habitum temporis puncto refrigeQuare aleatores facta in alea iactura, tum pla nè nunquam se deinde lusuros eße promittunt: & tamen post aliquanto omnes uelut in eun dem scopulum etiam atque etiam offendunt. Tristicia maxi mè corporis ha bitum refrigerat. rat, facta tum temperatione, represso ad fontem calore tranquillitas oboritur. Quae tamen quia neque à naturae, neque à rationis habitu prouenit, non diuturni magistri officium facit. Neque uerò hoc dissimile est ab Aristotelis argumento, quo sic disputat: Cum, inquit, formidolosum quicquam denunciatum est, si habitus iusto frigidior sit, timidum reddit. iam enim metui aditum patefacit, & metus ipse refrigerat: ut ex ijs constat, qui metu perterriti contremiscunt. Sed si amplius calent, metus inuectus ad mediocritatem reducet, temperabit, intrepidumque proinde hominem seruabit. Atque hinc etiam est, quòd pauperes & mendici aleatores, nacti subinde quod conferre in medium possint, quasi magna dulcedine perfu si (spes enim alacres & lętos homines facit) celeriter admodum ab omni occupatione se expediunt, alacriterque & concitato ingressu ad collusores properent. Quos si fortè, ut fit, absentes esse inuenerint, elatos antea laeticia & spe bona magno impetu spiritus tum deprimi momento, ac uelut ad originem suam redire graui casu & mirando quodam modo sentiunt. Nam qui magna spe & uesana cupidine concitati prius & elati fue rant, sublata occasione, uelut re obiecta, repentè concidunt. Et quae turbata spirituum feruore motuque mens erat, tum planè represso calore refrigeratur, puriorque & pacata redditur. Idque non obscurè cum incessu, tum illorum sermone atque animo, turbato prius & concitato, mox quie to & tranquillo, obuio cuique facile est noscere. Nam quos euntes uix uerbo salutatos, ne moram sibi afferrent, praeteribant: eos reuertentes libenter iam & amplectutur, & ad longiora colloquia sponte inuitant.","prev":{"citation":"Alea 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/61"},"next":{"citation":"Alea 63","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/63"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}