{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 66","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 66","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/66.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Galeni laus, eiusque de consue tudine dictum. Consuetudo proprietatis na turalis signum, causa nonnunquàm. Animantia quanuis naturae instinctu sua quae dam nutrimenta appetunt, aliquando tamen longo aliorum usu ad alia tran seunt. ne natae: sic in animis existunt etiam maiores uarietates. Atque ut corporum alia cibos alios potus que magis appetunt, & pro naturae ratione declinant: ita etiam animi, diuersa magis concupiscunt, uarijsque rebus & gaudent & condolescunt. Quod igitur ille noster, non minus uerborum & sententiarum diues, quàm ingenio & omni scientiarum genere abundans, Galenus, in alimentorum ratione dixit, consuetudinem corporis proprietatis naturalis signum esse, & nonnunquam etiam causam: (ut euidenter sumpto argumento ab animalium & plantarum alimentis probat. Iumenta enim ad herbas, foenum, paleas, leones & lupi ad carnes naturę instinctu accedunt: suntque in eodem etiam genere multa & magna discrimina. alia enim uinu uehementer appetunt, nec molestè ferunt: alia & declinant, et ne gustare quidem sine magno detrimento possunt) id uerò etiam ut in corporis appetitione naturali, ita etiam in animi cupiditatibus, immò etiam moribus similiter euenire mihi uidetur. Nam quemadmodum animantium genus omne ea sponte nutrimen ta sibi appetere & comparare, eas que actiones obire, quae cum natura sua maximè conueniunt, uidemus: aliquando tamen longo aliorum usu, longaque consuetudine, quam uel necessitas, uel loci mutatio, uel alia causa induxit, planè naturam mutare. Ingratum enim antea cibum, post aliquot dierum usum, iucundum fieri uidemus: & alio loco consitas arbores, non solum minus exitiosas, sed etiam utiles reddi. Et sunt non pauca ex brutis, quae quę non solum aliorum sibi dissimilium animantium consuetudinem imitantur, sed etiam hominum uoces actionesque multas exprimere & imi tari diuturno tempore perdidicerunt. Ita etiam in animis & cupiditates, & quos ferè secu trahunt mores, similiter generantur, & mutari possunt.","prev":{"citation":"Alea 65","label":"65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/65"},"next":{"citation":"Alea 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/67"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}