{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 71","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/71.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Excitat enim colitque naturam exercitatio, in eaque ueluti futurarum actionum semen spargit. Atque ut sementem quisque facit, ita & metere solet. Nam quamuis natura sicut terra corrupta est, ideoque ad malum nostra sponte proni sumus: potest tamen & illa, sicut haec, cultura diligenti laetos uberrimosque fructus proferre: ut contrà, quamuis sit fertilis, sine cultura fructuosa esse non potest. Rectè itaque Hispani (quorum ego linguam, non minus uerbis quàm sententijs grauem, meritò maximi facio) quem corruptis moribus, inhumanum, inciuilem, & honestum minus uident, Malcriado sua lingua, id est male educatum uocant: nec male Itali, longè discedentem à communi morum ratione & consuetudine, humorem & humoristam patria etiam lingua appellant: illi nempe à media latitudine, hi uero ab extrema causam desi gnantes. Eademque ratione multa multorum de mori bus dicta conciliari inter sese posse puto. Nam Te ren. ait: Qualem suum quisque esse uult, talis est. Et Horat. Naturam expellas furca, tamen usque recurret. Item, Heroum filij noxae: &, Fortes creantur for tibus. Iam uerò etiam habet hoc omnis animi facultas Vt segetes, ita animi pro culturae modo luxuriant. Quare magni refert, quibus quis à teneris aßuescat. Exercitatio seminis rationem habet. Quare ad malum nostra spon te proni simus. Hispanorum linguae laus. Hispani corru ptis moribus hominem rectè Malcriado uocant. Itali rectè hominem à commu nibus moribus alienum, Humorem uocant.","prev":{"citation":"Alea 70","label":"70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/70"},"next":{"citation":"Alea 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/72"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}