{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 73","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/73.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Plerique enim ab alijs quod fieri uident, quod ab illis quibuscum uiuunt, id unum & ipsi sine ullo conscientiae timore faciunt, & sequi alios uolunt. Vt enim Terent. inquit: Homine imperito nunquam quicquam iniustius, qui nisi quod ipse facit, nihil rectum putat. Immò, exemplo quod fit, id omnes etiam iure fieri putant. Adde, quòd omnes in religione eodem mo do mouentur: & deos patrios, quos à maioribus acceperunt, colendos sibi diligenter, & retinendos arbitrantur. Quare uel maximè bonę consue tudini quisque tradendus est, quod animum illa planè opinione informat. Quae non modò omnium nostrarum actionum, cum iam adoleuimus, pręcipua causa existit, sed praecipuè etiam affectus mo uet. Id enim omnes toto sensu fugimus, quod ma lum putamus: & quod bonum, uehementer appeti mus. Atque hinc adeò fit, quòd pleręque nationes, suas quasdam turpes actiones, quae quidem ab alijs, ut sunt, grauissimae aestimantur, eas uix ipsi propter consuetudinem in uitio ponant. Atque hinc etiam, illas quę cum multarum gentium hominibus commercium habent ciuitates, caeteris uidemus esse multis uitijs flagitijsque magis contaminatas. Nam cum omnes prauos suos actus conferunt, & proni ad malum simus, maximè mo uemur exemplo: & à multis quod fit, id nescio quo modo animi ratio facilè admittit. Itaque, k quotus Plerique, à multis quod fieri uident, uix in peccato esse pu tant. Consuetudo animum opinio ne informat. Quare nationes pleraeque sua quaedam communia peccata uix in uitio po nunt. Quare ciuitates quae diuersa rum gentium hominibus refertae sunt, caeteris magis flagitiosae.","prev":{"citation":"Alea 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/72"},"next":{"citation":"Alea 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/74"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}