{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 80","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/80.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Ideo autem sic dictus, quia cum quatuor cartulis, quas ludentes uariè sortiuntur, perficia tur: qui cuiusque figurae singulas cartas ha bet, primeram habere dicitur. TPrimera inter omnes ludos nobilißimus. more prior, senionem suis tabellis accessisse conspicit, eoque maximum adimpleuisse se numerum. Itaque uniuersam quam habebat in ludo pecuniam, circiter trecentos aureos, omnes in medium protrudebat, sortique se adiungere aiebat. Quod cum Antistes uideret, suas protrahens cartulas, atque ecquid sors ferret respiciens, quaternionem suis adiunctum esse cartulis comperit, numerosque quinquaginta & tres nactum esse. Valde tamen adhuc propter ingentem auctionem animi dubius, nihil ad auctionem factam respondens, tandem prostratis tabellis, Eccum? inquit subita sublata que uoce, annuentis simili) numeros quinquaginta & tres. cui mox alter, At eccum quinquaginta & quinque: putans, quod adauxerat precium, omne accipere. cui tu Antistes: Scilicet bo ne uir, auctionem non admitto. Ille uerò instare, atque ad arbitros rem deferre. Qui quidem omnes ex lege ac ratione, ut aiunt, pro Antistite sententiam ferebant. Neque defuerunt etiam, qui ingenium summè laudarent. Quod quàm sit iustum, intelligentibus examinandum relinquo. Atque etiam, ecquid, hoc qui facit, an si possit omnib. inscijs pecuniam surripere, quicquam addubitet? Neque uerò etiam illud quod de Leone Pont. Max. uulgo fertur, etsi argutiam magis sapere uidetur, tamen liberale mihi, aut principe uiro dignum ui detur.","prev":{"citation":"Alea 79","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/79"},"next":{"citation":"Alea 81","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/81"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}