{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 82","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/82.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Alea in desperationem homi nes inducit. Romae Tauera quidam cum magnum in alea damnum fecisset, de ponte in profluentem Ty berim se deiecit. Ventura Beltran in Hispanijs aleator nobilis quomodo mortuus. Nam ut quod ultimum erat dicamus, Nihil est quod desperare citius homines facit quàm fortunarum & bonorum perditio, quae ex alea contin git. Cum enim ex felici prosperaque uel tolerabili fortuna, miserrimi homines fiunt, atque omnem ca lamitatis culpam in se positam esse cogitant, uicta tandem perditaque spe meliori, acerbam sibi uitam sentiunt: & ueluti peccati conscientia & indigna tionis magnitudine oppressi, alij lucem oderunt, & moerore confecti contabuere: alij nepharias li bidinum contumelias turpitudinesque subierunt: alij ad laqueum, ad praecipitium, ad uim confugêre, omniaque ultima tentarunt. Cui enim in Hispanijs inauditum est nomen Venturae Beltran? cui Romae, Tauerae? quorum hic cùm maximam facultatum & copiarum suarum partem in alea perdidisset, de ponte se in Tyberim deiecit: ille etiam quàm diu uixit, ut ad ludendum copiae suppeterent, ni hil intentatum reliquit. Itaque illud postremò est ausus, quamobrem uitam per summum dedecus & ignominiam amisit. Atque hi sunt aleę fructus omnes certissimi. Nam quamuis multi sua natura bo ni, in hanc consuetudinem ueniunt (loquor enim secundum uulgi consuetudinem, cum nemo aleator uir bonus esse possit) quos maximè etiam tales esse, ex ipso in quo uersantur ludo iudicari potest: tamen si persistant, maximeque frequenter si infoeliciter ludant, tandem (ut dixi) ad tempus, omnes in praefata incom moda, si non uniuersa, attamen plurima incurrunt.","prev":{"citation":"Alea 81","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/81"},"next":{"citation":"Alea 83","label":"83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/83"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}