{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 83","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/83.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"SED iam, quae sint corporum, uel potius animorum affectiones, quę cognatam quandam cum illa quae facilè in aleam incidit, naturam habent, breuiter etiam explicemus. Multi sunt, qui naturali quodam sensu ita bene semper sperant, ita quaecunque proponunt, consequi semper posse confidunt, ut uel longissimè remota & difficilima quae sunt, quaeque alijs propè omnibus desperata uidentur, tamen tentare magno animo & spe bo na nitantur: idque uel quia dignos se putant, uel quia prae alijs fortunatos, stulticia nimirum & er rore, prauoque de se iudicio moti. Ac non pauci etiam sunt, qui uel domus suae fores pulsari si audi ant, uel rogatos se absentes si intelligant, statim ad bonum aliquem nuncium animos erigunt: atque hęc omnia nulla planè euidente cogitatione, sed solo naturae sensu. Quemadmodum contrà mul tos esse remissiores, atque ab omnijspe meliore non solum remotos, sed etiam quasi semper timentes, & malè de omnibus rebus augurantes, uidemus. Qui quidem, quantum ab omni subeunda sorte, sponte sua sunt remoti: tantum illi ex aduerso finitimi sunt, & propinqui. Quare etiam pręcipuo quodam studio, ab omni sorte atque alea his cauen dum est. Omnes enim, ut antè diximus, similibus & cognatis naturae nostrae affectionibus facillimè tentamur: suntque credulitas, confidentia, teme ritas & audacia, apposita & propinqua cum alea ui tia: ut contrà temperantia, omnium moderatrix cupiditatu, consideratio et constantia, non quidem planè con traria, sed tamen ab alea fortunaque, quae duo ab inconstantia & temeritate seiungi non possunt, multu dissidentia: cui si quae sunt contraria, remissio, ti miditas, Confutatio, qua conuelluntur, qui ludendi cu piditatem auariciam eße dicunt.","prev":{"citation":"Alea 82","label":"82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/82"},"next":{"citation":"Alea 84","label":"84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/84"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}