{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 88","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/88.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Prodigi, qui à quibus non debent accipiunt, ut profundant, etiam auari sunt. Aleatores cupi ditate & spe, tanquam ad interitum ruunt uoluntarium. Poetae nusquam auariciae aleam attribuunt. mitem, praeclarum illum quidem, & patria uirtute ac fide uirum (sed tamen ludendi cupiditate flagrantem) auariciae insimulare audeat? qui, quum aliquando à Gallorum Rege quadraginta aureorum nummùm milia in alea uicisset, ac tum Rex diceret, Pulchrum hercle lucrum, 1 ad Burę Comitem: confestim, ut poterat, nummos omnes corripiens, fenestris foras proiecit: usque adeò illius ob dictum exarsit animus. Qui quidem certè nihil etiam unquam, gratis quod facere poterat, in pecunia ponere est uisus. Atqui sordidorum & auidorum hominum uox est, Tunicam mihi malo lupini, Quàm si me toto laudet uicinia foro. Caeterùm ne ab omni auariciae labe planè aleatores uindicare uidear, cum alioqui uitijs omnibus sint implicati: hoc eius planè habent, quod Aristoteles, non quod isti dicunt: In turpi quaestu sunt occupati. Quod tamen minimè plerique cogitant: quia hoc maximam hominum partem facere uident. Id enim uitae genus sequi, quod in turpi quaestu uersatur, indignum liberalitate & uirtute munus est. atque hoc idem in Hipparcho Plato ait: Si quis, ô Socrates, inquit, rectè lucri cupidum definiat, eum, ut puto, lucri cupidum arbitrabitur, qui studet ijs, & decens existimat in ijs lucrum quaerere, ex quibus boni uiri lucrari nunquam auderent. Sed haec latius sequenti libro declarabimus. Neque enim turpem solùm quaestum aleatores faciunt, sed etiam iniuriosum, & contra naturam.","prev":{"citation":"Alea 87","label":"87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/87"},"next":{"citation":"Alea 88-2","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/88-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/88-2"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}