{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 94","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/94.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Ratio, quo in quoque perfectior, ita ille et animo tranquil lior, & morib. melior. Senes quare iuuenibus mode ratiores, mutant: ita etiam alea, credula quadam spe stultaque opinione suscepta & subleuata, quamdiu sortem prosperam toto pectore atque animo concipit, & insipienter ac temerè praesagit, ardet sem per: hanc cum deponit, sicut Cupidineus amor, mirandum in modum restinguitur, & stupet. Neque enim refert, naturane uel ignoratione, an sicut nuncio & literis, susceptus error fuerit. Omnem enim credulitatem & errorem ratio delet, atque ex animo expellit. Nam sicut Euripides ait, πᾶν ἐξαιρεῖ λόγος: hoc est, omnia conficit ratio. Illos uerò affectus (duplex autem illorum genus est) qui contumaces & praui ac seditiosi, non ignoratione aliqua, sed improba quadam & à ratione auersa cupiditate concitantur, si non expellere, aut consentientes unà secum facere potest: attamen, tanquam in febre sitim, cum perniciosam esse potionem didicit, uoluntatis imperio comprimere & coercere ualet. Itaque ratio, rectè ut hominem animal esse rationale agnoscas, cum omnium & nimi affectuum, & quae illis consentaneae ferè sunt actionum dux & magistra sit: illa, quo in quoque perfecta & sana ac moderata erit magis, ita illum & animo tranquilliorem, & moribus omnibus me liorem reddet. Nam quod inter omnes homines fie ri uidemus, ut senes qui sunt, omnibus rebus moderatius, iuuenes uerò intemperantius se gerant: ideo fit, quia & rationem, quae maximè aetate usu at que experientia confirmatur, perfectiorem habent: & quod eadem ex causa, quamuis non sola, nascitur) cupiditates motusque omnes animi, ad corpus qui pertinent, quietos magis magisque sedatos.","prev":{"citation":"Alea 93","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/93"},"next":{"citation":"Alea 95","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/95"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}