{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alea 96","citation":"Pascasius Justus Turcq, Alea 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/96.md","author":{"name":"Pascasius Justus Turcq","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq"},"work":{"title":"Alea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Itaque ut corporis morbum nemo rectè curare potest, nisi qui prius in quo sanitas eius sitasit, norit: (aliter enim, sine ratione, sine ullo sco po aut fine, omnes suas actiones disponet:) ita etiam qui aegrotum animum ad sanitatem reducere uelit, prius in quo animi sanitas consistat, nosse debet: ac tum demum, quà uel deficiat, uel abundet, uel quouis modo aberret, inquirere. Quemadmodum igitur corporis temperatio, cum ea conoruunt inter se ex quibus constamus, sanitas est, & quae illam tutatur ars Medicina dicitur: ita animi salus in recta ratione consistit. quę cum adoleuit & perfecta est, nominatur ritè Sapi entia. hanc quae tuetur & conseruat ars, Philosophia nominatur. Sed sicut corporis illam omnib. numeris partibusque absolutam & perfectam sanita tem nemo consecutus est unquam: ita etiam ani mi illam perfectissimam salutem nemo est adeptus. Neque enim absolutè sanus, aut perfectè et ue rè sapiens fuit quisquam. Verùm eorum quae in nostram intelligentiam cadunt, magna est ualde latitudo: in qua quo quisque ad id quod undequa que optimum est accedit magis, ita ualetudinem ha bet commodiorem: quo uero ab eodem recedit longius, imbecillam magis. Quin etiam, ut sunt mul tae corporis partes, quae illaesis tamen caeteris, ipsae uariè afficiuntur, & nunc dubia, nunc planè infirma sunt ualetudine: & dum magnitudine mali & doloris uel totum corpus, uel principalia membra simul grauiter non affligunt, totus tamen homo ualere adhuc dicitur: ita etiam in animo multa similiter eueniunt.","prev":{"citation":"Alea 95","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/95"},"next":{"citation":"Alea 97","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/97"},"credit":{"text":"Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea","quality":"ocr"}}