{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Confessio 19","citation":"Patricius, Confessio 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/19.md","author":{"name":"Patricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius"},"work":{"title":"Confessio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"XIX. Unde autem etsi volucro amittere illas, et ut pergens in Britannias et libentissime paratus eram. quasi ad patriam et parentes: non id solum, sed eram usque Gallias visitare fratres, et ut viderem faciem sanctorum Domini mei. Scit Deus quod ego valde optabam; sed alligatus Spiritu, qui mihi protestatur si hoc fecero, ut futurum reum me esse designat; et timeo perdere laborem quem inchoavi. Et non ego, sed Christus Dominus qui h me imperavit ut venirem, esse cum illis residuum ætatis meæ; si Do. minus voluerit et custodierit me ab omni via mala, ut non peccem coram illo. i Spero autem hoc debueram, sed memet ipsum non credo, quandiu fuero in hoc corpore mortis, quia fortis est qui quotidie nititur subvertere me a fide et a proposita i castitate, usque in finem vitae mere, Christo Domino meo: sed caro inimica semper trahit ad mortem, id est, ad illecebras illicite perficiendas. Et scio ex parte, quare vitam perfectam ego non egi, sicut et cæteri credentes. Sed confiteor Domino meo, et non enibesco in conspectu ipsius, quia non mentior: ex quo cognovi eum a juventute mea crevit in me amor Dei et timor ipsius, et usque nunc favente Domino fidem servavi.","prev":{"citation":"Confessio 18","label":"S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/18"},"next":{"citation":"Confessio 20","label":"S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/20"},"credit":{"text":"Patricius, Confessio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp872/tmp872/tmp872.tmp872.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}