{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Confessio 2","citation":"Patricius, Confessio 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/2.md","author":{"name":"Patricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius"},"work":{"title":"Confessio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"II. Unde autem tacere non possum, neque expedit quidem, tanta beneficia et tantam gratiam qoam mihi (f Dominus præstare) dignatus (est) in terra captivitatis meæ: quia hæc est retributio nostra, ut post correctionem vel agnitionem Dei exaltaremur, et confiteremur mirabilia ejus coram omni natione quæ est sub omni cœlo: quia non est alius Deus, nec unquam fuit nec erit post hunc, præter Deum Patrem ingenitum sine principio, a quo est omne principium, omnia tenens, ut diximus: et hujus Filium Jesum Christum, quem cum Patre scilicet fuisse semper testamur, ante originem sæculi, spiritualiter apud Patrem, inenarrabiliter genitum ante omne principium, et per ipsum facta sunt visibilia ei invisibilia, hominem factum devicta morte, in coelos ad Patrem receptum. Et dedit illi omnem potestatem super omne nomen cælestium et terrestrium et infernorum, ut omnis lingua confiteatur. quia Dominus et Deus est Jesus Christus (Philip. II. 10, 11): quem credimus, et exspectamus adventum ipsius; mox futurus judex vivorum et mortuorum, qui reddet unicuique secundum facta sua, et infudit in nobis abunde Spiritus sancti donum et pignus inimortalilatis, qui facit credentes et obedientes, ut sin. filii Dei Patris et cohæredes Christi, quem confitemur et adoramus, unum Deum in Trinitate sacri nominis. Ipse enim dixit per prophetam: Invoca me in die tribulationis tuce, et liberabo te, et magnificabis me (Jer. XXIX, 12; Psal. LXXX, 8). Et iterum inquit: Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (Tob. XII, 7).","prev":{"citation":"Confessio 1","label":"S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/1"},"next":{"citation":"Confessio 3","label":"S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/3"},"credit":{"text":"Patricius, Confessio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp872/tmp872/tmp872.tmp872.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}