{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Confessio 21","citation":"Patricius, Confessio 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/21.md","author":{"name":"Patricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius"},"work":{"title":"Confessio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"XXI. Nunc ergo simpliciter insinuavi fratribus et conservis meis qui mihi crediderunt. Propter quod prædixi et predico ad roborandam et confinnandam fidem vestram. Utinam et vos imitemini majora, et potiora faciatis. lloc erit gloria mea; quia filius sapiens gloria patris est (Pror. x, 1; xv, 20). Vos scitis eL Deus, qualiter apud. vos conversatus sum a juvenitute mea, e in fide veritatis et in sinceritaie cordis: etiam ad gentes illas inter quas habito, ego fidem illis præstavi et præstabo. Deus scit neminem illorum circumveni, nec cogito propter Deum et Ecclesiam ipsius, ne excitem illis f et nobis omnibus persecutionem, et ne per me blasphemaretur nomen Domini, quia scriptum est: Væ homini per quem nomen Domini blasphematur (Lev. XlIV, 16). Nam etsi imperitus sum in omnibus, tamen conatus sum v quispiam servare me etiam et fratribus Cbristianis, et virginibus Christi, et mulieribus religiosis, quæ mihi ultronca munuscula donabant et super altare reddebant, ex ornamentis suis, et iterum reddebam illis. Et adversus me scandalizabantur, cur hoc faciebam. Sed ego ( hoc faciebam) propter spem perennitatis, ut me in omnibus caute propterea coo. servarem, ita ut me in aliquo titulo infideles non carperent vel ministerium servitutis meae, nec etiam in minimo incredulis locum darem infamare sive detrectare.","prev":{"citation":"Confessio 20","label":"S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/20"},"next":{"citation":"Confessio 22","label":"S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/22"},"credit":{"text":"Patricius, Confessio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp872/tmp872/tmp872.tmp872.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}