{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Confessio 24","citation":"Patricius, Confessio 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/24.md","author":{"name":"Patricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius"},"work":{"title":"Confessio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"XXIV. Ecce nunc commendo animam meam fidelissimo Deo meo, pro quo legatione fungor in ignobilitate.mea (II Cor. v, 20). Sed quia personam non accipit, et elegit me ad hoc officium, ut unus essem de suis minimis minister: Unde autem retribuam iUi pro omnibus quæ retribuit mihi (Psal. cxv, 12)? c Seu quid dicam, vel quid promittam Domino meo? Quia nihil valeo, nisi ipse mihi dederit; sed scrutatur corda et renes, quia satis et nimis cupio, et paratus eram ut donaret mihi bibere calicem ejus, sicut indulsit cæteris amantibus se. Quapropter non continsat mihi a Deo meo, ut unquam amittam plebem suam quam e acquisivi in ultimis terne. Oro Deum ut det mihi perseveranliam, et dignetur ut reddam illi testem fidelem usque ad transitum meum propter I Deum meum. Et si aliquid boni unquam imitatus sum propter Deum meum quem diligo, peto illum det mihi ut cum illis proselytis et captivis pro nomine suo effundam sanguinem meum, etsi ipse etiam caream sepultura, aut miserrime cadaver per singula membra dividatur canibus aut bestiis asperis, aut volucres coeli comederint illud. Certissime reor, si mihi hoc incurrisset, lucratus sum animam cum corpore meo: quia sine ulla dubitatione in die illa resurgemus in claritate solis, hoc est, s in gloria Christi Jesu redemptoris nostri, Filii Dei vivi, et cohæredes Christi (Rom. VIII, 17) et conformes futuræ imaginis ipsius (Ibid., 29): quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, regnaturi sumus.","prev":{"citation":"Confessio 23","label":"S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/23"},"next":{"citation":"Confessio 25","label":"S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/confessio/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/confessio/25"},"credit":{"text":"Patricius, Confessio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp872/tmp872/tmp872.tmp872.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}